monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXI.AD ALEXANDRUM PAPAM <<<     >>> EPISTULA CXXIII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXII.AD EUMDEM.

1 Domino papae.
2 Clericus quidam de familia Willelmi bonae memoriae Eboracensis archiepiscopi, nomine Symphorianus, in praesentia regis Stephani et episcoporum, et baronum Angliae, in quodam conventu celebri Osbertum Eboracensem archidiaconum impetivit super crimine veneficii, quo praedictum archiepiscopum dicebat exstinctum, veneno sibi per archidiaconum in mensa Domini propinato, promittens constanter se hoc ferri candentis, aut aquae ferventis, aut monomachiae, aut alio iudicio probaturum. Osbertus vero constantissime crimen inficiatus, privilegio dignitatis et ordinis se non laicorum, sed ecclesiastico tantum iudicio subiacere, et se illi per omnia paratum stare respondit.
3 Datis ergo ab utrisque fideiussoribus de lite exsequenda iuxta consuetudinem gentis nostrae in manu regis qui, nobis et fratribus nostris reclamantibus et renitentibus, causam hanc propter atrocitatem criminis, et quia eo praesente initiata erat, ad forum suum pertinere dicebat, usque in Octavas Epiphaniae dilata est controversia.
4 Interea regi Stephano serenissimus dominus noster rex Henricus successit, de cuius manibus, vix cum summa difficultate, in manu valida, et cum indignatione regis, et omnium procerum, iam dictam causam ad examen ecclesiasticum revocavimus. Cum ergo intervenientibus multis dilationibus quaestio ex necessitate protracta esset, et actor, S. scilicet, secundum subtilitatem legum et canonum accusationem non posset implere, inspectis sacris canonibus de consilio venerabilium fratrum nostrorum Ricardi Londoniensis, Hilarii Cicestrensis, Iocel.
5 Saresberiensis, Roberti Exoniensis episcoporum, et aliorum sapientum qui aderant, quia verbum istud per totam insulam divulgabatur, iam dicto archidiacono purgationem indiximus trium manu archidiaconorum, adhibitis secum aliis quatuor diaconis, diem praestandae purgationis praefinientes, qua imminente accessit ad nos memoratus archidiaconus, dicens se malle innocentiam suam demonstrare in facie Ecclesiae Romanae, ad quam verbum forte pervenerat, se et omnia sua vestrae protectioni subiiciens, et auctoritate apostolica inhibens, ne in laesionem eius quidpiam ab aliquo statueretur.
6 Adiecit etiam quod in Octavis Epiphaniae se vestro conspectui praesentabit. Nos ergo, ut oportuit, apostolicae maiestati deferentes definitionem negotii vestrae reservavimus sanctitati.
Ioannes Saresberiensis HOME