Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXXI.AD ALEXANDRUM PAPAM
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | In omnibus quae gessit bonitas vestra, nihil domino regi Anglorum gratius est beneficio quod Willelmo Cumin fideli vestro misericorditer impendistis. Hoc autem nititur evacuare frater quidam nomine A. de Cerda, utinam melioris vitae et integrioris famae! et maiestatem vestram levitati et inconstantiae, quod absit! submitti desiderat. Rectius, Pater, fuerat, omnino non audire clamantem, quam gratis destituere restitutum, et absque culpa deiicere legitime possidentem. |
| 3 | Placeat ergo dignationi vestrae iuste conservare quod misericorditer contulistis, et ipsum in petitionibus iustis clementer audite. De caetero episcopus Lexoviensis malleus iniquitatis est ad conterendam Ecclesiam Dei; hic in me pauperem tantam regis coacervavit indignationem, ut domino Cantuariensi et cancellario suo rex ipse denuntiaverit, me maiestatem regiam minuisse, et ob hoc ab amicorum et fidelium numero excludendum. |
| 4 | Auditis etiam litteris, quibus innocentiam meam vestra benignitas excusavit, mendosus ille et mendax dicere ausus est: 'Dominus papa scripsit quod voluit, ergo domino regi refero, quod verum novi.' Provideat igitur mihi pietas vestra, et regis gratiam studeat reformare. |