Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Adversus Osbertum presbyterum super ecclesia de Trichestana, Iordanus prior Acrensis instituit controversiam, dicens eum praefatam ecclesiam possidere, quam sine prioris assensu, et alterius advocati, citra solemnem ordinem iuris, et regni consuetudinem, invitis, et reclamantibus parochianis ingressus fuerat. Ad haec Osbertus se in eamdem ecclesiam canonicum ingressum habuisse respondit, advocato comite Waren. |
| 3 | ipsum praesentante, et Willelmo archidiacono Norwicensi vice Ebrardi bonae memoriae Norwicensis episcopi, introducente, et ei cum omni iure suo iam dictam ecclesiam concedente. Adiecit etiam hoc legitimorum testium assertione in praesentia venerabilis fratris nostri Willelmi Norwicensis episcopi se probasse, quod et episcopus destinatis ad nos litteris testabatur. Se tamen minime cogendum esse dicebat, ut possessionis suae laudaret auctorem, aut titulum diceret, cum reus, et si nihil praestet, obtineat, auctore non probante, quod intendit. |
| 4 | Cum ergo venerabilis frater noster episcopus Cicestrensis instaret, ut prior, si in causa vellet procedere, suam fundaret intentionem, praefatus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem praefiniens Dominicam qua cantabitur: Laetare, Ierusalem. |