| 2 | Causa, quae vertitur inter Suanum et Baldewinum, sacerdotes, super ecclesia de Chiltedic. ab auditorio venerabilis fratris nostri Ricardi Londoniensis episcopi, appellationis auxilio ad nostram tracta est audientiam. Agebat itaque memoratus Suanus ut iam dicta sibi restitueretur ecclesia, qua se querebatur esse iniuste et sine iudicio destitutum, qui vicarium suum ut dicebat violenter expulerat. Baldewinus ad haec dilatoria exceptione opposita, se super memorata ecclesia de iure conveniri non posse dicebat, citra restitutionem bonorum eiusdem ecclesiae, quae sibi vi et fraude praefati Suani dicebat ablata: paratus tamen de principali negotio respondere si Suanus innocentiam suam delato sibi iuramento purgaret. |
| 3 | Suanus vero nec subire voluit iuramenti discrimen, nec referre, asserens iudicio domini Londoniensis intentionem suam non posse alicuius exceptionis obstaculo submoveri: quod cum pars fateretur adversa, dicens se ideo appellasse, quia una die ab eodem Londoniensi cum isto alia duo perversa iudicia reportavit, Suanus ad praesentiam appellavit vestram, praefigens Octavas apostolorum, cum tamen utrique parati essemus omnem iustitiam exhibere. |