monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXV.AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. <<<     >>> EPISTULA CXVII.AD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXVI.AD THOMAM PRAEPOSITUM CELLENSEM.

1 THOMAE praeposito Cellensi.
2 Inspectis litteris quas domino Cellensi transmitto, statum meum pro parte coniicere poterit prudentia vestra. Quod autem specialiter ad vos spectat, amicum vestrum P. sanum esse sciatis, et incolumem, et in magna prosperitate versari. Illum vero quem vestris precibus domino cancellario regis commisimus, ego, et thesaurarius Eboracensis, nuper sanum in bono statu vidimus, licet ab exactionibus regis non omnino possit esse immunis.
Ioannes Saresberiensis HOME