monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXIV.AD MATTHAEUM PRAECENTOREM SEN. <<<     >>> EPISTULA CXVI.AD THOMAM PRAEPOSITUM CELLENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXV.AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. [A. D. 1159.]

1 Cellensi abbati.
2 Occasionem scribendi vobis gratanter arripui, cum apud nos viderem hominem, quem ad vos credebam reversurum. Nuntio igitur salutationis vestrae benigne suscepto, cum eo de referenda vobis salutatione contraxi, sub accepta cautione, quia persona mihi erat incognita. Quae itaque circa me sunt, ex parte describo, et possem utinam scribere laetiora!
3 Postquam ab Ecclesia Romana reversus sum, tot acerbitatis suae molestias in me fortuna congessit, ut fere nihil adversitati existimem me antea praetulisse. Miramini forsitan, et obstupescitis, quid me tantopere potuerit perturbare. Haec in aure vestra paucis aperiam. Serenissimi domini, potentissimi domini regis, invictissimi principis nostri tota in me incanduit indignatio.
4 Si causam quaeritis, ei forte plus iusto favi, promotioni suae ultra quam oportuerit institi, ad hoc toto desiderio cordis suspirans, ut quem fortunae invidia credebam exsultantem, miseratione divina regnantem cernerem in patrum solio, et iura dictantem in populis et nationibus. Sic forte decrevit Dominus punire impatientiam desiderii mei.
5 Quidquid enim impatienter appetitur, vel fuga vel accessu doloris importat aculeos. Huius tamen culpae non arguor, sed quod vires meas omnino transcendit, et parvitatem meam magnitudine sui poterit excusare, in innocentiam meam impingitur. Solus in regno regiam dicor minuere maiestatem. Cum admissi mei factum diligentius exprimunt, haec in caput meum intorquent.
6 Quod quis nomen Romanum apud nos invocat, mihi imponunt. Quod in electionibus celebrandis, in causis ecclesiasticis examinandis, vel umbram libertatis audet sibi Anglorum Ecclesia vindicare, mihi imputatur; ac si dominum Cantuariensem, et alios episcopos, quid facere oporteat solus instruam. His de causis totus concutior, quibus etiam urgentibus mihi creditur exsilium imminere. Ego illud propter iustitiam, si oportuerit, non modo aequanimiter, sed etiam cum gaudio tolerabo. Unde infra Kalendas Ianuarias me opinor ab Anglia exiturum, et quidem habito consilio vestro, et moraturum in Galliis, et inde ad Romanam Ecclesiam transiturum.
7 Interim quantas possum bonitati vestrae gratias ago pro honore et liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, et ut vice mea abbati Bullecurtensi de visitatione fratris mei gratias referatis exoro. Post quam prior de Cantumerulae litteras istas secreto inspexerit, ne ad oculos et aures plurium transeant providete.
Ioannes Saresberiensis HOME