Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXIV.AD MATTHAEUM PRAECENTOREM SEN. [A. D. 1159.]
| 1 | MATTHAEO praecentori Senonensi. |
| 2 | Miror, amice, et doleo, si dominus papa indulgentiae suae beneficium revocavit, et te illorum praecepit subire iudicium qui tibi merito possunt esse suspecti, et absque suprema et fere invincibili difficultate non poterunt conveniri. Mihi quidem, licet paulisper haeream, persuaderi non potest, quod partis adversae sinistra adversus dexteram Romani pontificis praevaluerit. |
| 3 | Levi tamen gestamine integritatem virginis oppressam maiestatis verbis, fraudulenta Senonum irruptione fere subversam memini. Debuerat Roma Senones [et dona ferentes] habere suspectos. Sed cubicularii et assessores principis, et sacri palatii quaestores diligentissimi, sub imagine iuris praesidentis forte religionem circumvenerunt, et Gallos, dum emungerentur censuerunt admitti. Non equidem invideo successibus eorum, sed tuae et domini praecentoris laesioni compatior, tanto magis, quanto minus his malis mederi possum. Facies namque rerum quae apud vos sunt mihi ignota est, negotii vires ex absentia mea plena non possum inquisitione discutere, incidentes articulos citra partium assertiones examinare non valeo, et ob hoc in re incerta tibi non possum certi consilii facere copiam: hoc tibi, auctore Domino, innata et exquisita prudentia, amicorum fida sedulitas, sapientum affectata instructio longe commodius praestabit, verumtamen sine consilii praeiudicio, interventu domini Altissiodorensis episcopi, ut preces domini papae pro te porrectas admittat, studiosius sollicitabis, et per eumdem, et alios mysterium consilii partis adversae diligenter inquires, ut ex eo causam tuam facilius et felicius possis instruere. Si preces contempserit, eum quasi invitus trahes ad iudices, maxime si litteris apostolicis aliorum iudicio stare non cogeris. |
| 4 | Neque enim in hac parte adversariorum vocibus credes, nisi principis apices praesentaverint. Si iudicibus tuis exsecutionem mandati apostolici consequi potueris, acquiesces: sin autem, honestam itineris causam, si ad dominum papam proficisci disponis, amici tui formabunt, quos rerum qualitas et causae calculus visibili specie plenius edocebunt. |
| 5 | Ego quoque in quo possum tibi non deero, litteras quas ex parte mea domino papae trades, accipies a latore praesentium, tibi et fratribus domini praecentoris bonum optantes, et utinam obtinentes! Si affectum effectus non sequitur, animum veteris amici non argues, sed fortunam. |