monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 181 > 112
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXI.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CXIII.AD REGIS CANCELLARIUM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXII.AD ARNULFUM.

1 Amico suo charissimo ERNULFO, suus IOANNES, salutem et verae dilectionis obsequium.
2 Dominum cancellarium scio emergentium tumultu negotiorum, variis curiae occupationibus, et rei familiaris necessitatibus impeditum, amicorum petitionibus promovendis, nisi alio incitante, vacare non posse. De vestra itaque familiaritate praesumens, precor ut, inspectis litteris quas ei mitto, ipsum ad reformandam mihi domini regis gratiam animetis, et recurrente scripto vestrum mihi consilium significetis.
3 Quomodo vero dominus rex, domini papae, Cantuariensis episcopi, et cancellarii sui preces accipiat, diligenter litteris vestris, si placet, rescribite. Amicum siquidem longe honestius est veraciter praemuniri, quam fallaciter decipi. Iacula quoque minus laedunt quae praevidentur.
Ioannes Saresberiensis HOME