Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXI.AD EUMDEM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Praeter opinionem, et contra spem, litterae vestrae, quarum iucunda solet esse conceptio, nobis moestitiam attulerunt. Cum enim ad Galliam cum summo desiderio praestolaremur adventum vestrum, accepimus vos ad urbem, utinam salubriter! esse reversos, et spei nostrae sic evacuatam esse laetitiam. Praeterea petitiones nostrae caruerunt effectu, quia scriniarii vestri, ut scripsistis, nostras forte litteras amiserunt. |
| 3 | Nos autem quo modo possumus, acerbitatem utriusque infortunii relevantes, nuntios qui vos vice nostra visitent, et litterarum damna restaurent, sub omni celeritate ad sedem apostolicam destinamus: rogantes ut causam monachorum Sancti Bertini, et Osberti Eboracensis archidiaconi, et si qua ad nos, vel regnum Angliae negotia spectant, usque ad illorum adventum protrahi faciatis. |
| 4 | Illis enim auditis, auctore Domino, singula salubrius statuetis. |