monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105 > 110
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CIX.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CXI.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CX.AD EUMDEM.

1 Domino papae ALEXANDRO.
2 Magnam, dulcissime Pater, conceperamus laetitiam, sperantes, ut fama erat, nos citra Alpes posse praesentiae vestrae solatio recreari. Versa est tamen in luctum cithara nostra, et gaudium transiit in moerorem, ex quo pro certo nobis innotuit, quod urbs beatitudinem vestram invidens Cisalpinis, nominis vestri gloria maluit illustrari.
3 Cum ergo apostolatus vestri culmen nequeamus pro voto visitare, quod possumus, iterum per nuntios, celeritate adhibita, consuetae visitationis supplebimus obsequium. Placeat itaque dignationi vestrae, usque ad illorum adventum causam monachorum Sancti Bertini, et Osberti Eborac., archid. et si qua nos et regnum Angliae negotia contingunt, suspendere, quoniam illi super his omnibus discretionem vestram facient certiorem, et auditis eis ad singula, Domino propitio, tutius et utilius procedetis.
Ioannes Saresberiensis HOME