monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4 > 161 > 259 > 241 > 153 > 230 > 177 > 104 > 115 > 312 > 238 > 156 > 134 > 197 > 5 > 248 > 283 > 203 > 328 > 204 > 175 > 124 > 171 > 109
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CVIII.D ALEXANDRUM PAPAM. <<<     >>> EPISTULA CX.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CIX.AD EUMDEM.

1 Domino papae ALEXANDRO.
2 Andreas clericus de Lenham, ecclesiam suam de Lenham quibusdam decimationibus iniuste spoliatam esse, in praesentia nostra conquestus est, postulans sibi de G. presbytero de Wichelemera, qui eas occupavit, et quodam milite Ricardo, qui fundi dominus est, et occupanti patrocinatur, iustitiam exhiberi. Partibus vero tandem peremptoria die praefixa, cum praefatus An.
3 adesset, pars adversa tergiversando, ad frustratorias dilationes confugit, quas cum eis iuris ratio denegasset, iam dictus miles sibi a nobili viro Willelmo fratre regis, domino suo, dixit esse prohibitum, ne, eo absente, super decimis de quibus agebatur, causam ingrederetur. Praememoratus quoque presbyter, cum cedere videret militem, cuius patrocinio nitebatur, se non litigaturum respondit.
4 Cum ergo actor, productis idoneis testibus, quibus abundabat, summa instantia, ut ipsius probatio reciperetur, a nobis impetrasset, et ea recepta consilio synodi cum pro eo laturi essemus sententiam, saepedictus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem praefigens: Quasi modo geniti. Vos itaque prout Deus vobis inspiraverit, causae debitum finem imponetis.
Ioannes Saresberiensis HOME