| 2 | Possem temeritatis et arrogantiae argui, qui aures vestras toties pulsare praesumo, si timiditatem meam Patris benignitas non excitaret, et ausum non excusaret fraternae charitatis officium. Suadente ergo pietatis vestrae dulcedine, et urgente pauperis honesti et litterati necessitate, maiestatis vestrae pedibus toto animo provolutus, quas licet clementiae vestrae preces offero, quatenus latoris praesentium personam benigne recipiatis et causam, et ei solatium vitae Senonensis archiepiscopi violentia non permittatis auferri. |
| 3 | Quid iustitiam eius impediat, ipso referente, si placet, audietis. Praeterea praecentor Senonensis, et honestate morum, et litterarum eruditione, et speciali, qua vester est devotione, in quantum aequitas permiserit, dignus est exaudiri. Nunc ad me redeo. Episcopo Lexoviensi, cum excellentiae vestrae visum fuerit, gratiam rependetis, pro eo quod in me servum vestrum, serenissimi domini regis tantam conflavit indignationem, ut morari in Anglia mihi tutum non sit, et exire aut impossibile sit, aut difficillimum. |