monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CV.AD BOSONEM CARDINALEM. <<<     >>> EPISTULA CVII.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CVIAD ALEXANDRUM PAPAM.

1 Domino papae ALEXANDRO.
2 Nostrum, et ecclesiae, quae apud nos est, statum, vobis per Herebertum vestrum missis litteris significavimus, at ille aut per malitiam prodidit, aut perdidit per negligentiam, aut eas amissas esse fraudulenter simulavit. Cum enim dimissus a vobis apud cancellarium regis Anglorum per mensem et amplius contra prohibitionem vestram exspectasset, remisso in Angliam nuntio per litteras memorati cancellarii sollicitavit, ut ei litteras prioribus similes, quas sibi sublatas querebatur, remitteremus ad vos fidelius deferendas.
3 Quia igitur parum fidelis in primis exstitit, malumus proprium nuntium destinare quam secundo decipi per alienum. Vos nuntium vestrum pro beneplacito vestro convenietis, et si placet, eum, ut cautius et fidelius negotia vestra exsequatur, instruite.
4 De caetero monachi Sancti Augustini ecclesias in fundis eorum sitas nobis subtrahere machinantur, et quia in oculis Ecclesiae Romanae gratiam invenerunt, si quis salutis nobis, aut ecclesiae nostrae decernitis relinquendum, preces eorum ulterius in dispendia nostra non admittatis. Praeterea noveritis liberum esse omnibus appellare.
5 Quod ex eo vobis constare poterit, quod aliqui ad vos confugientes hoc solo remedio evaserunt. Vos qualiter agatis cum eis providete, et si quid in causis eorum nobis debetur honoris, prout placuerit, reservate.
Ioannes Saresberiensis HOME