monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18 > 239 > 308 > 190 > 30 > 150 > 182 > 268 > 256 > 121 > 286 > 193 > 205 > 255 > 105
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CIV.AD CARDINALES. <<<     >>> EPISTULA CVIAD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CV.AD BOSONEM CARDINALEM.

1 BOSONI cancellario.
2 Pro honore et beneficiis a vobis mihi et meis saepe collatis bonitati vestrae gratias ago, orans, ut in me non tepescat vestrae charitatis affectus, quia mei obsequii devotio non quiescit. Verum quia amicorum sibi invicem reseranda sunt pectora, quid animam meam maxime torqueat, paucis aperiam. Ex quo promotus sum in episcopum, sanctae Romanae Ecclesiae studui totis viribus inservire, credens, amore et cultu iustitiae, et iugi devotionis exhibitione me posse ipsius gratiam comparare.
3 Caeterum secus accidit. Nullo siquidem mali merito de conscientia mea procedente, me quidam dominorum meorum cardinalium, ut a quibusdam audio, admodum persequuntur. Quod ex eo verum esse maxime perpendo, quod detractoribus meis favent et adversarios fovent. Sit ergo sollicitudinis vestrae, ut si hoc culpa mea promerui, cum debitae satisfactionis fructu non respuant poenitentem.
4 Si non, ut credo, promerui, contemplatione misericordiae, et iusti iudicii Dei, molestias huius acerbitatis amoveant, et a se non reiiciant nostrae devotionis obsequium. Praeterea, quod mentem meam dolore graviori exulcerat, dominus papa, qui praeterita hieme petitiones meas non admisit, adversariis meis, et praesertim monachis Sancti Augustini, fasciculos, quibus senectutem meam obruerent, contulit litterarum: ad abbatem Sancti Augustini de facienda professione litteras mihi indulsit, quae, ut pace eius loquar, ei non essent honori, et mihi fuissent dedecori, et abbati essent futurae contemptui.
5 Scripsit enim tenuiter, ut professio fieret. At diu cardinales econtra litteris instruxerunt abbatem ut appellaret. Quis non videt litteras hinc inde missas, nisi ad ancipitis pugnae discrimen invitasse? Praecepit item ut pro beneplacito monachorum ad tribunal Londonias litigaturus accederem. Quid multa? ego nec in minimo, qui tot et tantos amicos in Ecclesia Romana habeo: monachi illi sunt in omnibus exauditi. Haec in oribus vestris corde et ore moesto depono, ut quandoque similibus obviare studeatis.
6 De caetero creditoribus vestris satisfecimus, nihil accipientes de pecunia sancti Bertini.
Ioannes Saresberiensis HOME