Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CIV.AD CARDINALES.
| 1 | IOANNI Scor. et IOAN. PAUL. card. |
| 2 | Ab ineunte aetate amplexus obedientiam, nihil exinde ei praetuli, pro qua ab initio universa omnia reliqui. Cum vero placuit ei qui me vocavit, ut puerum suum Cantuariensi Ecclesiae praeficeret, licet indignum, nihil postea potius credidi, quam ut me sanctae Ecclesiae Romanae tota devotione submitterem, et ei famulatum pro viribus semper promptissimum exhiberem. |
| 3 | Mihi voluptas erit et gloria, meam singulis annis, aut saepius devotionem sedi apostolicae praesentare. Miror autem et admodum doleo, quod quorumdum dominorum meorum cardinalium citra meritum meum in me incanduit indignatio. Mihi siquidem in nullo conscius sum: verum si deliqui, humiliter satisfacientem admittant ad gratiam: si non deliqui, misericordia et iusto Domini interveniente iudicio, bene semper de caetero promerentem fraterna charitate recipiant, et a persecutione cessantes, nostri non declinent famulatus obsequia. |
| 4 | Nostra haec petitio vestris manibus promoveatur, quia nuntiorum nostrorum praesentia minus bene recepta est a quibusdam. Sinceri amoris secura est petitio. |