Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CIII.AD R. CANCELLARIUM.
| 1 | R. cancellario. |
| 2 | Gratias quantas possum, quia quantas debeo, reddere non sufficie, refero paternitati vestrae, pro honore et beneficiis mihi et meis a vobis semper exhibitis, et maxime eo quod solus inter multos, quibus devotio mea quandoque innotuit, me litteris vestris in manu nuntiorum meorum, adhibita consolatione curastis instruere. Vestro itaque consilio acquiescens, convocatis iis, quos oportuit, in verbo, sicut me docuistis, processi, a mandatis apostolicis, nec pro temporali vita et in minimo recessurus. Videat Ecclesia Romana quid praecipue velit, aut quid expediat, pro ipsa, si necesse est, paratus sum, et carcerem, et in mortem ire: quisquis in Ecclesiae auribus Romanae de me aliud dicit, de suo loquitur, quia mendacium loquitur. |
| 3 | Exhibitio praeteritorum probatio futurorum est. Me iam tertio, pro mandatis apostolicis, periculis, imo et morti exposui. Nunquid in fine viae et vitae senex aeternum longi laboris et iugis obedientiae praemium pro quacunque temporis fallaci promissione immutabo? Ante mihi pereat totus mundus, quam ego pro ipso peream Deo meo. |
| 4 | Haec ideo quia quosdam dominorum meorum cardinalium aliter quam mihi et ecclesiae meae expediat, aut quam ego de conscientia mea meruerim, in me audio animadversos: quibus si deliqui, quod tamen non recolo, tanquam dominis et patribus debita humilitate libentissime satisfaciam. Si non deliqui, obsecro per misericordiam Domini et iustum iudicium eius, ut amoveant conceptae indignationis aculeos, et antequam mihi bene promerenti amodo restituant gratiam. |
| 5 | Et quia nuntii mei a quibusdam minus bene recipiuntur, petitionem hanc, si hoc tamen auderem postulare, dominis meis cardinalibus per manum vestram desidero praesentari, et responsa eorum per litteras vestras recipere. |
| 6 | Celebris fama est dominum papam ad Galliarum fines accedere. Ut ergo promptius illi et vobis occurramus, me per latorem praesentium, si placet, adhibita celeritate praemonete. Vivat et valeat paternitas vestra, memor mei in orationibus suis. |