Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CII.AD ALEXANDRUM PAPAM.
| 1 | Domino papae ALEXANDRO. |
| 2 | Sanctitatis vestrae mandatum debita veneratione suscipientes, creditoribus vestris satisfecimus, parati semper apostolicis obedire mandatis, sed apostolatus vestri tempore paratissimi. Nos etenim per misericordiam Domini a fide Romanae Ecclesiae, ab obedientiae famulatu, non carcer, non gladius, non, si qua gravior est persecutio, separabit: praesertim cum illum videamus in throno Petri regnantem, a quo doloribus nostris solatium exspectamus. Multa siquidem sunt, et fere importabilia, quae pro domo Domini libenter, cum ita oporteat fieri, sustinemus, et certe maiora quam quae scripto committi expediat. |
| 3 | Speramus autem quod ea in brevi, auctore Domino, in auribus vestris commodius praesentes exponemus, eo quod vos ad Galliarum partes descendere, fama fere omnium consona voce concelebrat. Supplicamus ergo maiestati vestrae, ut nos de adventu vestro, si placet, dignemini praemunire, quo paternitati vestrae, ut decet, promptius occurramus, et desideratissimo beatitudinis vestrae visu et alloquio citius gaudeamus. |
| 4 | Interim, Pater dulcissime, nos scriptorum vestrorum solatio, et apostolicae salutationis beneficio petimus saepius visitari, ne pii desiderii nostri dilatio, aut servitutis nostrae contemptum, aut defectum gratiae vestrae, aut veteris amicitiae oblivionem, si non nobis, aliis tamen significare videatur. Et quia indefessa sollicitudine super afflictione matris nostrae sanctae Romanae Ecclesiae iugiter concitantur viscera nostra, et ora filiorum infidelium dilatantur, qui laborem capitis pro languore nobis improperant, expedit ut vestrum, et sanctae Romanae Ecclesiae statum, et si tempestas adhuc cessat a saeculo et serenum futurae pacis alicunde resplendeat, litteris quas in gente nostra ad confirmationem fidelium possimus ostendere, nobis significari praecipiatis. Me gravis languor, exigentibus culpis meis, aestate praeterita adduxit ad portas mortis, cui me ad modicum facto iam testamento, rebusque omnibus usque ad victum tenuem erogatis, clemens Omnipotentis manus, ut hac urbe morula liceat commissa deflere, subduxit. |
| 5 | De reliquo namque breves sunt dies mei. Verum ut anima de carnis ergastulo laetior exeat, ad conspectum Altissimi gratias pro benefactoribus actura, ad pedes clementiae vestrae tota mentis intentione iaceo provolutus, ut professionem abbatis Sancti Augustini, quam omnes praedecessores mei habuerunt, et mihi novissimo, et omnium minimo nunc pro bene placito vestro subtrahitur, ecclesiae meae restituatis. |
| 6 | Hic est enim dolor ille unicus, qui corpus meum depascitur, lacerat animum imum et invalescit tantum hoc sub pectore vulnus, ut me patienter audiat clementia vestra: moeror et doleo, quod praeterita hieme, nec in una petitiuncula potui exaudiri, cum monachi S. Augustini contra me multitudinem obtinuerint litterarum. |
| 7 | Litteras illas, quas solas pro nobis, de negotio illo nostri vobis nuntii attulerunt, Domino teste, pro reverentia et honore vestro, quem conservari desidero semper illaesum, nulli adhuc credidi ostendendas. Ego, cum illis placet, ex mandato vestro, ad suffraganeorum meorum tribunal protrahor et invitus. |