monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA C.AD PAPAM ALEXANDRUM. <<<     >>> EPISTULA CII.AD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CI.AD HENRICUM EPISCOP. WINTONIENSEM. [A. D. 1157.]

1 THEOBALDI episcopo Wintoniensi.
2 Super incolumitate vestra, quam a nuntiis vestris accepimus, laetamur plurimum, sed de ea mentis integritate, quae rerum damna non sentit, congratulamur Altissimo, bonorum omnium largitori. Gravis quidem fuerat de rerum iactura tentatio, si non in fortem animum incidisset; verum fortitudo clarius elucescet, si tribulationis igne probata redierit ad ovile, quod ex pastoris absentia insidiantium morsibus patet.
3 Nec est, dilecte frater, quod vos amodo vereri oporteat, cum ipse rex adventum vestrum desideret, et pacem, et securitatem omnimodam repromittat, et ne de ea possitis aliqua ratione dubitare, eam in manu nostra cepimus, ducatum vobis dantes, a mari usque ad regem, moram vobis, et reditum, si expedierit, praeparaturi. Si ergo diligitis ecclesiam vestram, si animam vestram, imo quia utramque diligitis, accepta opportunitate redire non differatis, ne, quod absit!
4 quod saepe diximus, fiant conditionis vestrae novissima semper deteriora prioribus. Potestatis enim a Domino constitutae geminabitur indignatio, si porrectam gratiam contemni praesenserit.
Ioannes Saresberiensis HOME