monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCIX.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA CI.AD HENRICUM EPISCOP. WINTONIENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA C.AD PAPAM ALEXANDRUM.

1 Domino papae ALEXANDRO.
2 Ex mandato sanctitatis vestrae in praesentiam nostram citavimus venerabilem virum G. abbatem Westmonasteriensem monachis de Malvernia responsurum super his quae in audientia vestra adversus eum proposuerant. In ipsa autem ventilatione causae nobis ex testimonio venerabilium virorum Gileberti Hereford. episcopi, Hamelini abbatis Gloucestr., Raginaldi Persor. abb. evidenter apparuit, quod monachi Malverniae graviora quam passi sunt promeruerant, vitio contumaciae suae, et inobedientiae culpa, quam beatus Benedictus in monasteriis docet caeteris acrius puniendam; et quam tota fides Catholica, et omnis ecclesiastica disciplina, quasi scelus idololatriae detestatur.
3 Tandem conversi ad cor ab abbate suo, quem multis iniuriis et vexationibus graviter laeserant, saniori consilio usi, prostrati ad pedes eius, veniam petierunt, et satisfactionem promittentes, restituto privilegio, quod a maiestate vitiosa suggestione obtinuerant, intervenientibus nobis, et venerabilibus viris qui aderant, G. Roffensi episcopo, Silvestro abbate S. Augustini, in ipsius gratiam recepti sunt, et sic concordia reformata.
4 Et quia cellulam Malverniae Ecclesiae Westmonast. pleno iure ab initio constat esse subiectam, excellentiae vestrae preces porrigimus, rogantes ne contra consuetudinem omnium monasteriorum, tam patiamini iure suo privari, et iustas petitiones abbatis, de quo meliora speramus, misericorditer audiatis.
Ioannes Saresberiensis HOME