Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCIX.AD EUMDEM. [A. D. 1157.]
| 1 | Amicis nostris, urgente tentationis articulo, illam consilii viam credidimus ostendendam, quae honestatis specie, aut utilitatis fructu, videtur prae caeteris eligenda. Et licet ambigentis animus recte consulenti obtemperare detrectet, charitatis tamen instantia non quiescit, donec reluctantem amicum ad bona pertrahat, vel invitum. |
| 2 | Sic nos, reverende et amantissime frater in Domino, fraternitatem vestram ad propria redire monuimus, omnino non credentes honestati vestrae, aut ecclesiae utilitati magis aliquid expedire. Ut enim caetera taceamus, quae longum est enarrare, profecto morum ruina longe miserabilior est, quam nummorum. Nec est de temporalium amissione dolendum, ubi dispendium incurritur aeternorum. |
| 3 | Duorum namque dolorum circa eumdem animum maior denigrat alterum. Absit autem! ut aliquis de vestra prudentia audeat suspicari, quod vilissima rerum, opes scilicet, animum vestrum moveant ubi periculum imminet animarum. Absit! ut invidia antiquo suo vobis possit insultare proverbio dicens: Quod defles, illud amasti. Unum e duobus eligite, aut litis discrimen vultis, aut pacem. |
| 4 | Si litis incertum praefertis, advertite quia nihil turpius est quam suis armis expugnari, et quasi mucrone proprio iugulari. Si pacem, redite, et pax est: sed timetis, et quidem ubi non est timendum. Nunquam enim venit in mentem serenissimi domini nostri regis ut innocentiam vitae, integritatem famae, gloriam regni, tanto deturparet opprobrio, ut manum suam et quacunque causa extenderet in Christum Domini, vel aliquam contumeliam a quocunque pateretur inferri. |
| 5 | In eo siquidem plurimum motus est, quod conductum petere necessarium credidisti, cum neminem eorum unquam laeserit, quantaecunque processerint inimicitiae, qui ad se veniebat. Quid ergo timebatis, cum vos sua, et omnium nostrum voce et litteris revocaret? Sed vos mandatum domini papae, et Cluniacensium vestrorum necessitas detinet. |
| 6 | Porro et ipse dominus papa reditui vestro congratulabitur, nolens mandatum illud utilitati vestrae praeiudicium facere, et personam vestram Wintoniensi et Glastoniensi ecclesiis, plus quam Cluniacensi non ambigitis obligatam. Illarum quippe regimen suscepistis a Cluniacensibus absoluti. Qua ergo ratione ab istis ad illos divertistis? Nunquid aequum est, istis esurientibus, eorum pane illos satiari? |
| 7 | Haec non modo domini regis, sed fere omnium querela est. Certe an iusta sit, vos videritis. Praeterea ex absentia vestra se in necessitatibus regni a consilio vestro et auxilio quaeritur destitutum, cum, Domino praecipiente, Caesari reddi debeant quae sunt Caesaris. Unde plurimi suaserunt, ut in omnes vestros durius ageret, et in bona ecclesiae, usque ad thesauros intimos, manum extenderet. |
| 8 | Ipse tamen, incitante se turba, continet manus suas, et adventum vestrum utcunque exspectat. Quod si ecclesiam, et omnes vestros hac provocatione regiae indignationi exposueritis, timendum est ne veniant maiora metu, et vos, quos declinare non vultis praevisos, sentiatis aculeos postmodum duriores. Precamur ergo, et in virtute charitatis consulimus ut redeatis, et ex quo vos audierimus esse Boloniae, vobis in ipso littore nostro occurremus, procuraturi quomodo ad dominum regem cum honore perveniatis, et finis iucundus tantis laboribus imponatur. |