Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCVIII.AD HENRICUM EPISC. WINTONIENSEM. [A. D. 1157.]
| 1 | HENRICO episcopo Wintoniensi . |
| 2 | Quot et quanta mala Ecclesiis Christi procuret pastoris absentia, etsi antea nobis fuisset incognitum, ex solo peregrinationis vestrae dispendio potuimus didicisse. Biennium enim est ex quo fames coepit in terra vestra, non equidem fames victualium, quorum satietate a cultu Domini avertitur, et plerumque recalcitrat populus incrassatus, impinguatus, dilatatus, sed fames audiendi verbum Domini. Parvuli siquidem petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. |
| 3 | Si ergo ad aliquem vicinorum solos Evangelii tres panes, domui vestrae mutuaturi accedimus, creditorum continuo sustinemus difficultates, ea se copia excusationum opponit, ut filiis quiescentibus in cubili, ad importunitatem nostram vix surgat aliquis et aperiat vel nobis pro reverentia nostra. Si autem ad extraneum vel peregrinum urgente necessitate confugimus, timemus, ne pro pisce serpentem, aut ne pro ovo porrigat scorpionem. Praeterea oves vestrae aut non audiunt, aut minus audiunt vocem alienorum. Quid multa? iacturam Domini, quae quotidie fit in rebus et moribus, non sufficiunt enarrare. |
| 4 | Audite ergo, dilectissime frater in Domino, planctum esurientium, audite voces vagientium parvulorum, audite vocem sponsae quae amore languet, et vestro desiderio intabescit. Audite denique vocem sponsi, qui vos constituit super familiam suam, ut ei cibum detis in tempore. Redite itaque ad ecclesiam vestram, et totam insulam sapientiae et virtutis vestrae radiis illustrate. Nec vos moveant damna rerum, quem respiciunt pericula animarum. |
| 5 | Procul dubio satius est et aequius, ut sollicitudinis vestrae vigilantiam commissis vobis ecclesiis impendatis, quam alienis. Dominus rex de securitate vestra nos fecit securos, et duobus, quos nominatim excludit, exceptis, quos volueritis, ad gratiam eius poteritis introducere. Nos autem reditui vestro congratulabimur, et quidquid auxilii vel consilii poterimus, libenti animo conferemus. Vale. |