Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCVI.AD PETRUM ABBATEM CELLENSEM. [A. D. 1160.]
| 1 | Abbati Cellensi. |
| 2 | Litteras beatitudinis vestrae mihi lator praesentium attulit, sed ipsis Paschalium solemniis feriaverunt. Increpationis ergo vestrae querelas graviter accepi, et eodem animo quo eas noveram esse conscriptas, nisi quod in anima puriori sinceriorem esse credo charitatis affectum. Si enim super his, vel vitio arrogantiae et ingratitudinis vobiscum contendero, praeter eam quae perspicuis et perpetuis virtutum titulis illustratur, domestica probatione convincor. |
| 3 | Gratia siquidem Domini et vestra, sum quidquid sum, si quid tamen sum, et institutionis vestrae beneficio me spero semper futurum meliorem. |
| 4 | Scripseram quidem vobis de adventu meo, quod ex subiectis causis fore credideram. Quod vero sententiam mutavi vel distuli, non levitas mea, sed consilium amicorum meorum fuit. Unde hoc aut nullam arbitror, aut levem culpam, cum et Altissimus sententiam mutet, cuius consilium manet in aeternum. Non enim fortunae insidias solus potui declinare, cum omnia quae sub sole sunt, lubricae sortis vana versentur in alea. |
| 5 | Fluxus etenim temporis, motus rerum, caligo mentium, levitas animorum, axem fortunae tanta sui agilitate circumferunt, ut non modo rotam eius, sed et totius orbis molem facile constet esse volubilem. Verum ne non tam me excusare, quam rerum conditionem frustra videar accusare de omnibus, sed causa cognita iudicare. Status itaque mei faciem parumper inspicite, serenissimi domini nostri regis Anglorum, ab anno praeterito, gravis in me studio aemulorum excitata est indignatio. |
| 6 | Si causam quaeritis, professio libertatis, veritatis defensio crimina mea sunt: testis est mihi scrutator cordium, quem inutilis et perniciosa vita mea tota semper et nimis offendit, quia alterius culpae, quod ad dominum regem, conscientiam nescio. Ipsum, ut audistis, adire disposueram, meam innocentiam purgaturus, sed per familiares suos didici, me nullomodo admittendum in absentia domini Cantuariensis et eo mediante mihi posse gratiam reformari. |
| 7 | Praeterea domini regis reditus nobis in dies singulos promittebatur. Quid ergo facerem? Insulam egredi imaginem videbatur habere diffugii: calumniatorum declinare congressum, esset ream conscientiam profiteri: principis non exspectare conspectum, caput meum laesae maiestatis obnoxium legibus faceret; ad summam, testimonium innocentis conscientiae, auctoritas Romani pontificis, prudentum consilia familiarium preces tandem persuaserunt, ut examen causae, si fieri potest, domi exspectem, ubi finis poterit esse, et sumptu facilior, et copia amicorum fertilior. Sed haec, ut scribitis, renuntiasse debueram: has equidem partes fidelibus vestris amicis meis, venerabilibus viris, Ioanni thesaurario Eboracensi, et magistro Willelmo commiseram procurandas. Proprium nuntium idcirco destinare distuli, quia naufragii brevis, ut videbatur, licet magni, adhuc dubius erat eventus, et quia mallem laeta quam tristia nuntiare. |
| 8 | Unde et cursorem vestrum mecum retinui per dies aliquot in adventum illustris reginae Anglorum, et clarissimi viri cancellarii regis, qui, per misericordiam Domini, procellam mihi detumuisse dixerunt. Potens est autem Dominus vestris, et Ecclesiae suae, pro qua patior, precibus, eam, quantacunque sit, in auram commutare, et innocentiam meam perducere ad portum quietis optatae. Haec hactenus. |
| 9 | Ex quo fidelem nuntium inveneritis, mihi, si placet, epistulas beati Bernardi transmittite. Precor etiam, ut flores aliquos verborum eius, et vestrorum, et cantoris Trecensis, et si qui sunt similes, colligi faciatis: ita tamen ut florum laetitia non perimat aut minuat fructus utilitatem. Ego procul dubio, auctore Domino, vos in mea, aut proprii nuntii persona, antequam autumnus exeat, visitabo. De liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, quas possum vobis gratias refero. |
| 10 | Charissimum autem nostrum, T., praepositum vestrum, nomine meo persalutate; his quoque salutatis qui vos diligunt, et me noverunt, quos etsi non chartae brevitas, mentis tamen complectitur latitudo. |