monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20 > > 11 > 17 > 5 > 6 > 25 > 88 > 8 > 13 > 5 > 47 > 9 > 94
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCIII.AD EPISCOPUM NORWICENSEM. <<<     >>> EPISTULA XCV.AD IOSSELINUM EPISC. SARESB.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCIV.AD MAGISTRUM GAUFRIDUM.

1 Amico et cognato suo magistro G . . suus IOANNES Saresberiensis, salutem, et si quid ea iucundius.
2 Cum saepe, rarius tamen quam vellem, litteras vestras receperim, nullarum gratior fuit adventus, quam illarum quae mihi sub domesticae eruditionis auctoritate necessitatem veritatis indixerunt. Gaudeo namque quod de thesauro scientiae vestrae nunc tandem probitatis exemplum, quod vobis reservabatis, et mihi communicatum est. Potero quidem his et similibus animari ad fortia, et Domino provehente, ad altiora conscendere, si mihi propitiationis suae manum porrexerit, qui illorum duntaxat operum finem illustrat, quorum se meminit esse principium.
3 Et licet illius nostri, quisquis fuerit, sit iucunda memoria, et sententia probabilis videatur, est tamen, ut arbitror, unde moerori suo poterit quis exhibere solatium. Magnum equidem est honorum fascibus illustrari, sed procul dubio maius est eosdem virtutum titulis promereri. Unde qui virtutis assecutus est meritum, etsi rerum opulentia vel fastus non accedat honoris, collato tamen bono debet esse contentus: ne si impatientis conscientiae stimulo, quasi iniuria, murmuraverit, vitio ingratitudinis, hoc ipso quod habere visus est se fecisse videatur indignum.
4 Et utinam, si studiorum praemium non assequimur, saltem non destituamur et merito! Non tamen haec idcirco propono, quod a senis nostri eruditione recedam, cui, Domino faciente, tota vigilantia mentis et corporis obtemperandum esse decrevi: quod pusillanimitatem spiritus veremini, et timorem timetis suspicionum, prudenter quidem facitis et amice.
5 Non enim Pompeio, aut eo qui ipsum vicit, maior, aut Augusto prudentior, Cicerone aut Curione disertior sum, quibus quantum suspicionis aura nocuerit, vos historiarum series trita perdocuit. Taceo quod toties victorem Machabaeum ante fregerit pusillanimitas, quam gentium fortitudo. Unde constat, quod illorum impetum a me sustinere non potero, nisi me interim foveat, qui protegit hominem a pusillanimitate spiritus et tempestate: in illius autem virtute non timebo, quid exterius ingerat homo, aut interius murmuret caro.
6 Caeterum equus quamlibet velox cessante stimulo fit tardior, et ut ait quidam: . . . Corrumpunt otia mentem, Et capiunt vitium, ni moveantur aquae: sic et mens mea, quae sui vitio, ne dicam natura, hebes est, innatam ignaviam non deponet, si non crebrius exhortationum aculeis excitetur. Erit ergo industriae et diligentiae vestrae frequentius somnolentiae meae torporem excutere, ut quem ad bene agendum non propria, saltem virtus accendat aliena: in eo vero maxime verae amicitiae fidem agnoscam, si me sic mihi reddideritis, ut vitiis non parcatur, et ut de caetero necentur cautius statuatis ea contra faciem meam, ne in eo deterius semper aliis displiceam, in quo mihi quoque non novero displicere.
Ioannes Saresberiensis HOME