Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCIII.AD EPISCOPUM NORWICENSEM.
| 1 | Episcopo Norwicensi. |
| 2 | Dilecti filii nostri R [icardus] de Dractona, et A. frater eius, sua nobis conquestione flebiliter suggesserunt, quod in iniuriam sacrorum canonum et nostram a filio nostro R. archidiacono Norwicensi iniuste tractati sunt, nec eis potuerit apud eumdem archidiaconum interposita appellatio suffragari. Adiiciunt etiam, quod, postquam fuerat ad nos appellatum, fraternitas vestra sub regiae iussionis obtentu quadam imagine iudicii iam dictum A. advocatione ecclesiae S. Andreae de Ringet conata sit spoliare, ut in R [ad.] extraneum transferretur, unde et idem R [ad.] ausu sacrilego, assentiente sibi, sed et patrocinante R. archidiacono, praedictam ecclesiam memorato Ricardo qui eam iudicio nostro, et fratrum qui aderant, legitime possidebat, praesumpsit auferre. |
| 3 | Super his autem quia testibus et instrumentis nobis fidem facere parati erant non potuimus non moveri. Verumtamen, ut merita totius causae partium assertione plenius agnoscamus, terminum quem vestra dilectio postulavit, partibus duximus indulgendum, omnibus tamen in irritum devocatis, quae post appellationem praesumpta sunt. Licet enim interdum propriae personae aequanimiter iniurias supportemus, iniuriam tamen sanctae Cantuar. ecclesiae, et contemptum sedis apostolicae, cuius vice fungimur, dissimulare non possumus, nec debemus. |
| 4 | Huiusmodi ergo auctoritate saepe fatum archidiaconum Dominica, qua cantabitur: Cantante Domino, nostro conspectui apparere iubeatis, praenominatis fratribus R [icardo] et A. super damnis et iniuriis responsurum, et inobedientia, et contemptu domini papae et nostro, et participatione sacrilegii, R. quoque de Passu. generum archidiaconi ad sedem apostolicam excommunicatum transmittatis, eo quod instinctu diaboli presbyterum interfecit. Noverit autem archidiaconus quid eum consequatur, si praedicto sacrilego communicare ausus est, dum a participatione eius ecclesiam abstinet. |
| 5 | Praecipimus ut ecclesiam de Ringet cum ablatorum integritate praenominato R [icardo] restitui faciatis. Quod si Rad. extraneus nostris et vestris mandatis obedire contempserit, in eum severitatem ecclesiasticae disciplinae exercere non differatis. Si autem adversus Ricardum aliquid iuris sibi competere crediderit, illud media aequitate, ubi iustum fuerit, postmodum poterit obtinere |