monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCI.AD. . . <<<     >>> EPISTULA XCIII.AD EPISCOPUM NORWICENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCII.AD MONACHOS DE N.

1 Monachis de N
2 Omnem animam potestatibus superioribus subiicit Spiritus sancti per apostolum suum emissa praeceptio, cui quisquis resistit, divinae dispositioni convincitur contraire. Virtus si quidem obedientiae est, qua divinis humana, terrena coelestibus sociantur. Cuius contemptores, quantum in se est, scindunt Ecclesiae unitatem, et dirumpunt compagem spiritus, quae consistit in vinculo pacis.
3 Unde de vestra fraternitate, quae per misericordiam Dei, arctioris vitae professa est regulam, et eminentissimae religionis assecuta est gradum; satis admirari non possumus, quod mandatum domini papae et nostrum hactenus contempsistis. Cum enim vos ex mandato apostolico saepius, ut oportuit, et forte saepius quam oportuerit paterna diligentia commonuissemus, quatenus decimas Roffensis ecclesiae Paridi archidiacono ut iustitia exigit restitueretis, iteratis praeceptis non modo non profecimus, sed nec subiectionis, aut alicuius humilitatis verbi aut operis testimonio, nobis apparuere vestigia.
4 Quia ergo, licet nostram aequanimiter interdum portare possimus iniuriam, contemptum domini papae dissimulare non possumus, nec debemus, vobis praecipiendo mandamus, ut omni occasione et dilatione remota, praefatas decimas memorato archidiacono iuxta mandatum apostolicum restituatis, a divinis, secundum statuta Patrum, abstinentes, donec domini papae mandatum, et nostrum impleveritis: ecclesiam quoque nullus vestrum praesumat ingredi, dum crimine inobedientiae, scelus ariolandi et idololatriae perpetretis.
Ioannes Saresberiensis HOME