Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XCI.AD. . .
| 1 | Gratias quantas possum refero sublimitati et fidei vestrae, quae me per tot terrarum et maris spatia dignata est scripti sui solatio recreare. Fortunae quidem saevitiam, dum in utrumque nostrum saeviebat vehementer exhorrui, sed ex quo spiritus eius, vobis reddita quiete detumuit, auram mihi, et si non sentire, vel certe, auctore Domino, et vestra faciente industria, prospicere videor mitiorem. |
| 2 | Quod si exigentibus peccatis meis, spem meam, quod absit! falli contigerit, forti et laeto animo per misericordiam Domini corpus meum flagello dispensationis divinae subiiciam, certus quod nulla nocebit adversitas, si iniquitatis iugo colla subtraxero. Porro mentis meae angustias serenat testimonium conscientiae innocentis, quae illius solius veretur iudicium, ante cuius tribunal convenient in brevi dives et pauper, et cogentur omnes filii hominum pro se reddere rationem. |
| 3 | Caeterum innocentiam meam quid attinet excusare, cum eam sanctitas vestra plenius et planius noverit? Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. Bis exsulat, qui domi exsulat, et peregrinantes interdum, gratiam praeordinatae felicitatis non deserit. |