monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM. <<<     >>> EPISTULA XCI.AD. . .

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA XC.AD BARTHOLOMAEUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM.

1 Magistro B. archidiacono Exoniensi, salutem et gratiam Spiritus, qui ad bonum universa disponit.
2 Dominus tecum sit, dilectissime amicorum, et te in soliditate virtutum stabiliat, ut nequaquam arundinea infirmitate frangaris, nec omnem eiusdem levitate agiteris ad aurem. Fortis et potens est Dominus exercituum, idemque suaviter disponit omnia, et eos, qui dispositioni eius reluctantur, potenter conteret sub pedibus suis. Utique quod statuit de te, sine te deliberat ipse, et in Actibus apostolorum ex sententia Gamelielis, arbitrio Dei commissa est nascens Ecclesia, nutu cuius omnia infirmantur aut convalescunt.
3 Ei itaque committas causam tuam, quoniam eo patrocinante periclitari non potest. Noli pusillanimis esse in illo, quoniam corpori parvulorum dictum est: Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Si quidem adulti iam non nutricis alimento, sed conservationis egent praesidio. Ergo sit desiderium, sit oratio tua, ut non modo de te, sed etiam a te voluntas Domini impleatur. Quod si ipse pro nobis, quis contra nos?
4 Non erit irritum verbum eius, etsi plerumque ad gloriam disponentis, malis repugnantibus, impleatur. Steterunt contra eum ab initio viri fortes, potentes, habentes prudentiam huius saeculi, et gratiae collocatione famosi, cientes bellum, sed praecipitavit eos Dominus, et divisit linguas eorum, quoniam vidit ab iniquitate manare contradictionem in civitate, quae praefigurabat Ecclesiam.
5 Non itaque verearis, si sit in parte adversa Dei, cui te militare confido, os lampadis, quoniam in parte orientis et loquentis ex alto aeternitatis consilio, sermo lucidior, copiosior et efficacior est. Nec movearis, si gratiam Dei aliquando umbratilis impugnet gratia, quoniam illa, quae quaerit quae sua sunt, evanescet. Licet enim exsultet ad horam in lumine alieno, deficiet plane, et obscurabitur, cum iustitia in iudicium convertetur.
6 Quod si quis de solo nititur Ulpiano, imo de opinione Ulpiani Domino propitio erudietur, nec de spiritu proprio, nequam sit adversus eum, qui superbos humiliat, et exaltat humiles. Singulis pro suo loquuntur arbitrio, sed penes unum est generalis et necessaria interpretatio legum et canonum totius divini et humani iuris, et omnium quae statuta sunt ab initio.
7 Ipsum invoco testem, quem velim nolim habiturus sum iudicem, quia ex animi mei conscientia, tum nec actor huius verbi fuisti, nec procurator, imo nec conscius, et ut vocationi divinae securius acquiescas, sive archiepiscopus pro verbo hoc domino regi scripserit, sive non scripserit, scio quia ille litteras huius non suscepit. Sollicitabatur quidem pro filio Hardingi, qui utinam vir episcopalis esset, sed nec Simone impellente, nec inducentibus Giezitis potuit inclinari, ut in alieno compendio dispendium faceret animae suae!
8 Sic repulsam passus est filius Hardingi modo quidem dicendo potius quam scribendo; ita tamen ut alterius ei beneficii spes relinqueretur incolumis, sed, sive tu epuleris sive non, moriaris aut vivas, ille nunquam rege nostro auctore erit episcopus. Profecto, ut creditur, sed nec Domino, quia semper nisus est contra Dominum, et pro viribus suis, aut suorum, omnes turbavit ecclesias. Consuluit me magister W. archid. per Bosonem socium suum, et dispositioni divinae, adhibitis sociis, quos poterit, sedulus acquiescet.
9 Sic et R. de Limesheia, sane si electionem tuam, quod tamen, auctore Domino, non poterunt, aliquo modo possent aemuli impedire, nihil eorum quae volent, facerent, sed iam provisus est qui cervicosis imponeretur, et quae ferre non possent. Verbum quod de te motum est, Ecclesiae Romanae, domino regi, metropolitano, coepiscopis, sed et omnibus qui illud audierunt, placet, exceptis his quos aut ambitio, aut avaritia, aut immunditia, aut invidia, excaecavit. Quod si forte apparuerint in conspectu bonorum, in sua malitia persistentes, confundet eos Deus, ne ipse dispositione frustrata confundatur ab eis. Silueram quidem, et dissimulaveram gaudium meum, quia te, si fieri posset, vellem ignarum vocari a Domino. Nunc autem, quia ei aliter visum est, et puerum suum Bartholomaeum consilii sui per multa indicia conscium fecerunt, consulo quod consulueram ante, scilicet ne praevenias invitaturum, ne despicias invitantem.
10 Si dixerit, ascende superius, obtempera iubenti: sin autem, dum ei placuerit, permane in ea vocatione in qua vocatus es. Nam iubenti descendere obtemperabis. Unum est quod ad redimendum favorem, si deest, consulo scilicet te facias, non ut simules, meliorem. Quod si virtutis odio displices, non multi facias placere, quibus ipsa displicet, nisi facias ut ipsa complaceat.
11 Opportune tamen omnia, memor eius, qui ut omnes lucrifaceret, omnibus omnia factus est. Non est enim a praecipiti et abrupto initianda correctio: dehortari autem, ne aliqua ex causa promotionis tuae pactionem ineas, superfluum scio, quoniam mihi totus es, nec de archidiaconatu in filium Hardingi conferendo, movearis quoniam rumor vanus est, qui multos plerumque sollicitat.
12 Si quidem antequam episcopus sis, nullius auctoritate alii dabitur, cum episcopus fueris, tuum erit ipsum dare cui volueris. Preces forte interim, aut postea audies, sed ut exaudias, ex tuo, non ex alieno pendebit arbitrio. Quod si trepidaveris ubi non est timor, increpabit te is, cuius, auctore Domino, minister futurus es, quibus increpatus est verbis: Modicae fidei, quare dubitasti?
13 [Matth. XIV.] In summa consilium tuum ex magna parte in domino archiepiscopo est, ut tibi possit consulere. Sine eo super hoc nihil facies, quidquid faciant filii Belial, tu et filii pacis ad diem vocationis, sicut vobis praescriptum est, venietis. Veniant autem cum caeteris, aut prae caeteris magister B. filius Reinfredi peccator, fraterculus meus, et quicunque nostrorum sunt, imo Dei.
14 Prior quoque Plinton, et abbas Tavistoch, si tamen sapiunt pacem. Et tu si potes sine turpitudine conscientiae et famae declinare indignationem aemulorum, id facias. Nam quae cura de mobilibus? Ego te non curo, nisi praecipue mores curaveris. Valete cum fratribus meis, et aliis, de quibus optare debemus ut valeant. Hoc tibi impertiuntur domestici nostri, quos valere desideras.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM. <<<     >>> EPISTULA XCI.AD. . .
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90