Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM.
| 1 | Assertiones partium fideli debemus prosequi testimonio, cum causae recedentes a nobis ad apostolicam evolant maiestatem. Inde est quod seriem controversiae quae inter Richardum de Anestia et Mabiliam de Franchevilla diutius in auditorio nostro ventilata est, ad notitiam vestram transferre curamus, prout emergentes articuli colligi potuerunt. Cum itaque iam dictus Richardus, cognatus Willelmi de Saccavilla et nepos, sicut sororis filium vulgus nepotem dicere consuevit, petitionem haereditatis ad bona avunculi obtinenda institueret, memorata Mabilia, filia Willelmi, se illi in foro saecularium iudicum, ubi res actitabatur, opposuit, asserens filiam nepoti in paterna haereditate praeferendam. Ricardus vero ei nihil iuris haereditarii competere respondit, eo quod non esset ex legitimo suscepta matrimonio, sed adulterino procreata complexu. |
| 2 | Cum itaque matrimonii quaestio verteretur, quod de regulis ecclesiasticis infirmatur aut convalescit, decrevit curia catholici principis, serenissimi regis Anglorum. Henrici secundi, ut ad examen ecclesiasticum causa rediret, ubi de iure canonum, quos clerus novit, vulgus ignorat, quaestio matrimonii finem debitum sortiretur. |
| 3 | Partibus ergo diem ex regio mandato praefiximus, et tandem post dilationes quas Mabilia ex variis causis obtinuit, petitionem suam Richardus instauravit. Ut autem liquidius causam suam astrueret, et adversariam spuriam esse doceret, avunculum suum Willelmum cum quadam Albreda de Tresgoro matrimonium contraxisse asseruit, et exinde, illa contra fidem coniugii derelicta, duxisse Adelitiam filiam Amfridi vicecomitis, et ex ea Mabiliam et alios liberos non legitimos suscepisse. |
| 4 | Asserebat etiam quod cum Willelmus Adeletiam superduxisset, Albreda, quam praeduxerat, in ipsis nuptiis pro se ius foederis coniugalis protestata et auctoritate ecclesiastica inhibens ne superdicta in mariti sui illicitos transiret amplexus. Praeterea cum ibi prae turba, et mariti sui perversitate non posset audiri, ad dominum Wintoniensem tum apostolicae sedis legatum accessit, et sicut idem suis litteris testabatur, tandem per sententiam eius obtinuit, ut ei, relicta adultera, maritus suus restitueretur. |
| 5 | Ipsum quoque iudicium episcopi Wintoniensis auctoritate sedis apostolicae dicebat roboratum, quoniam eam iam dictus episcopus, dum eum controversaretur, consultaverat, scriptum consilii a domino Innocentio sanctae memoriae praedecessore vestro, ut aiebant, receperat, in haec verba. Nos enim originales nunquam, sed domini Wintoniensis litteras super hoc duntaxat accepimus. |
| 6 | 'Super eo quod interrogastis de sacramento coniugii breviter respondeo, illam quam dixisti a patre coniugem traditam, et ab eo cur tradita fuerat rursum patri commendatam, donec statuta die in suam ille domum traduceret, dico quia legitimo consensu interveniente ex eo statim coniux fuit, quo spontanea pactione sese coniugem esse consensit. |
| 7 | Non enim futurum promittebatur, sed praesens firmabatur. Quapropter quidquid postea cum alia factum est, sive in coitu, sive in generatione prolis, tanto reprehensibilius est secundum, quanto verius primum. Constante enim primo, quanto amplius in secundo committitur, tanto magis culpa augetur.' Inde cum ex apostolico scripto fuerit divortium celebratum, nec elapso decennio, aut amplius sit aliquo iuris remedio sententia attentata, illud esse matrimonium habendum quod legatus conciliavit, et adulterinum esse amplexum, quem sedes apostolica condemnavit. |
| 8 | Ad haec, iam non est in quaestione utrum illorum matrimonium fuerit, cum hoc liqueat ex re iudicata, ex divortio celebrato, ex eo quod usque ad dies vitae novissimos relicta adultera priori cohaesit uxori. In omnibus autem articulis sibi copiam testium esse dicebat, ut nec de matrimonio prius contracto, nec de interpellatione sequentis contubernii, nec de divortio canonice celebrato quisquam possit ambigere. |
| 9 | Et quidem cum pro se plurima allegaret, maxime rei iudicatae insistebat articulo et sententiae, quam in synodo Londoniensi ubi divortium celebratum, et adversus matrem Mabiliae a domino Wintoniensi tunc legato, et Londoniensis Ecclesiae vicario latam esse dicebat. Produxit etiam testes quos eidem synodo et divortio interfuisse asseruit. |
| 10 | Quia ergo liberi qui ex damnato et illicito coitu, seu ex effusa concupiscentia geniti sunt ab omnis prorsus haereditatis beneficio excluduntur, eosque nec iura civilia, nec leges agnoscunt, canonumque adeo improbat vigor, ut nec alimenta decernat, sed quodammodo iuri quod illa subtrahit, acquiescat, ipsam tanquam paterni criminis argumentum, a totius haereditatis spe contendebat esse arcendam. |
| 11 | Ad haec Mabilia, ad cognati sui calumniam depellendam, parentes suos Willelmum et Adeliciam legitime coniunctos asserebat, et nuptias non clandestinas, sed solemnes in facie Ecclesiae contraxisse. Non multum tamen inficiabatur, quin pater suus Willelmus, pactum sponsalitiorum de Albreda ducenda, cum pater ipsius antequam duceret Adeliciam Mabiliae matrem, inierit, sed illud usque ad matrimonium pervenisse negabat, sed quia matrimonium in contrahendo et distrahendo liberum esse debet de consensu partium pactum sponsalitiorum, utrumque dixit esse remissum, quod ex eo probare nitebatur, quod testes apparebant parati probare, patri Albredae pecuniam, quam Willelmus ab eo receperat esse refusam: adiiciebant etiam Albredam, et patrem eius omnem obligationem, quae intercesserat, ex causa matrimonii, ut sperabatur, copulandi, remisisse Willelmo, et patri eius, eo quod nuptiarum Willelmi et Adeliciae pater Albredae conviva fuerit, et matrimonii huius promptissimus approbator. |
| 12 | Sponsam vero non esse coniugem, tam leges principum, quam decreta pontificum ostendunt, cum desponsata puella possit monasterium praeeligere, viro dissentiente, sicut Eusebius auctor est: et leges, teste Gregorio, nullam infligunt poenam sponsae, si ad collegium evolaverit puellare. Praeterea coniugium non esse perfectum, quod non confirmat et perficit commistio corporalis, licet a prima desponsationis fide initium sortiatur. |
| 13 | Si ergo initiatis perfecta praeiudicant, omnino iniquum est ut sponsalitiorum pactio vero dicatur praeiudicasse coniugio. Nam Evaristus papa, cum formam matrimonii contrahendi, et sacrum ritum, qui in Ecclesia est, permiserit nuptiarum, ita subiecit: Ita peracta legitima scitote esse connubia, aliter vero praesumpta, non coniugia, sed adulteria, stupra, vel contubernia, aut fornicationes potius quam legitima coniugia esse, non dubitatur, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrunt legitima. |
| 14 | At Willelmus, dissoluto pacto priore, sicut licet, licitas contraxit nuptias, nec unquam consensum adhibuit ut ab illa diverteret cui fuerat legitime copulatus. Divortium vero quod pars adversa obiicit, aut omnino non fuisse, aut non recte fuisse celebratum. Siquidem cum iustitia, defuncto rege pacis amatore, a regni finibus exsularet, et invalescente furore novis gaudentium omnes provocarentur ad omnia, matrem suam Adelitiam nullo iure a coniuge separatam asseruit, sed violenter a domo mariti exclusam pariter et eiectam, et hoc machinatione Gaufridi Londoniensis archidiaconi, qui accepto pretio eam indefensam, inauditam, sed nec inde citatam studuit condemnare, fretus auctoritate domini Wintoniensis, qui et ipse, ut asserit, per sordes corruptus erat, nondum tamen legationis officio fungebatur. |
| 15 | Hoc autem ea ratione nitebatur ostendere, quod Adelicia sanctum virum Albericum apostolicae sedis in Anglia legatum, cum a marito excluderetur, adiit, petens sibi super iniuria a marito et archidiacono illata iustitiam exhiberi: cum ex ratione temporum constet, quod dominus Wintoniensis primum legationis officium nactus sit post exitum a nobis iam dicti episcopi Ostiensis. Exinde vero cum iam dictus Wintoniensis in synodo Londoniensi, ut sedis vacantis impleret officium, praesideret, saepedicta Adelicia palam prolato legati mandato, quod obtinuerat, petiit super his quibus ab archidiacono et a marito iniuriata fuerat, iustitiae supplementum, licet iniquitatis et acceptarum sordium pondus sic iudicantis animum depressisset, ut nec domino, nec legato mandante posset erigi ad iustitiam exhibendam. |
| 16 | Matrimonium vero prius inter Willelmum et Albredam vel ex eo non contractum esse constabat, quod tunc primum inter eos, etiam sponsalitiorum solemnitas in Ecclesia et nuptiarum ritus in populi audientia solemniter celebratus est, quando per fraudem iam dicti archidiaconi et episcopi Wintoniensis, uxor a marito proiecta est, et huius quidem rei testes praesentialiter apparebant. |
| 17 | Fuit ergo, ut dicebat, aut de facto, aut de iure nulla sententia, qua absens condemnata est, non contumax, sed indecitata, cum constet sententiam nihil habere fortitudinis, quae contra solemnem ordinem iudiciorum lata est. Replicabat et multa de privilegio personarum et ignorantia iuris cum parentibus aut propter militiae cingulum, aut sexus infirmitatem liceret ignorare, illud habere vim coniugii quod coniugii praecedit initium, quod ex auctoritate legum et canonum, non ad matrimonii nexum convaluit, quod prisca consuetudo apud nos hactenus in consummatione matrimonii non agnovit: patrem quoque, dum ageret in extremis, sicut Gillebertus, venerabilis abbas Colecestriae, litteris suis, non signatis tamen, sed testibus munitis, et alii religiosi qui adfuerant, testabantur, palam poenituisse dicebatur, quod fraudulentiae iam dicti archidiaconi in eiicienda uxore acquieverat. Sed quidquid inter parentes actum fuerit, sibi aut liberis non debere obesse asserebat, eo quod archidiaconus aut episcopus Wintoniensis nihil contra liberos pronuntiassent, sed hoc quoties conveniebantur expresserint, sicut plures testabantur, se nihil pronuntiasse adversus liberos illius matrimonii, quod tamen infirmare moliebantur. |
| 18 | Unde, ut asserebat, et illustris Blesensium comes Theobaldus, princeps quidem iustitiae amator, et iuris Cismontani peritissimus, ad quem ipse Wintoniensis liberorum causam transmiserat, eo quod ad ipsum res ipsa iure feodi pertinebat, accitis potioribus episcopis Galliae, ex consilio eorum aliorumque sapientum, causa cognita, patre defuncto, eos legitimos agnovit haeredes, eisque obesse non debere censuit, quidquid in fraudem eorum dolus artifex procuravit. |
| 19 | In his autem omnibus se dicebat copia testium abundare, eosque in plurimis producebat articulis, sed Ricardus, insistens rei iudicatae, ab articulo illo avelli non poterat, quin oporteat tenere sententiam, quae non modo elapsis decem legum diebus, sed toto vicennio iuris nullo remedio attentata est. Producebat et testes quibus nitebatur ostendere, se ab avunculo suo Willelmo institutum haeredem, et alios tanquam spurios abdicatos; sed nec privilegium obesse personarum dicebat, cum factum proprium nulli liceat ignorare. |
| 20 | Licet enim Willelmus pater Mabiliae miles fuerit, tamen ignorare non debuit quid egerit cum Albredam receperit in uxorem, non spe quidem futuri, sed praesentis contractu coniugii, et cum matrimonium consensus efficiat, quidquid in iniuriam legitime praecedentis consensus praesumptum est, nexum inseparabilem prioris matrimonii non dissolvit. |
| 21 | Quod si carnale commercium, et ex eo concepta soboles exinde contra fidem coniugii processerunt, non ex eo inficiatur primum, sed sequentis contubernii reatus arguitur. Patet ergo, quidquid egerit, aut scivit, aut scire debuit, sed nec liberis eius prodesse debet, si ex privilegio militari sibi licitum esse crediderit, ut recte agentium fidei impune illuderet: forte si materna peteretur haereditas, liberis prospici poterat in hac parte, eo quod mater potuerat in contrahendo coniugio sinistram conscientiam non habere. |
| 22 | At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur, parcit interdum mansuetudo legum his, ab ignorantia convictis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, et haereditatis damno liberat, quas ecclesiae per ignorantiam detentae coniungit auctoritas. Sed in eos rigor legum et canonum exercetur, qui incestuose, aut illicite coeunt, scienter, iure divino et humano pariter prohibente. |
| 23 | Contra haec pars Mabiliae multa proposuit in suffragium rationum et legum, multis utebatur exemplis dicens, impossibile, aut difficillimum, ut liberi regis Francorum, aliorumque, quos nominabant, exhaereditarentur, ob hoc quod inter parentes eorum sit divortium legitime celebratum: nec tamen inter parentes suos divortium legitime celebratum pars Mabiliae fatebatur, iura quoque dicebat proniora ad absolutionem, praesertim innocentium, quos iniquum est alieno delicto condemnari: separationem vero in synodo Londoniensi a domino Wintoniensi non factam eo nitebatur ostendere, quod antequam synodus illa, quam solam iam dictus episcopus Londonio convocavit, celebraretur, Adeliciam, sicut multi praesentes testabantur, saepedictus archidiaconus inauditam et indefensam in capitulo Colecestrensi, nullo praecedente iudicio, praeceperat amoveri, et quod gravius est, uxorem totius huius quaestionis ignaram a domo mariti praesens eiecit. |
| 24 | Cum autem in iam dicta synodo Londoniensi memoratum Wintoniensem Adelicia convenisset, non hoc quidem egit, nisi ut illatam sibi ab archidiacono deploraret iniuriam, et iuxta mandatum quod dominus Albericus legatus Wintoniensis fecerat, iustitiam consequeretur. Nullum autem aliud verbum, sicut probare nitebatur, ibi habitum est cum ipsa, nisi quod querelam suam apud iudicem surdum deposuit. |
| 25 | Querebatur etiam quod idem Wintoniensis ad dispendium eius, consilium domini Innocentii trahere disponebat, cum in supradictis litteris domini Innocentii nihil de parentibus eius expressum fuerit, sed nescio de quibus male coniunctis: parentes enim eius nequaquam sic convenerant; quod si eos convenisse saepedictus episcopus domino papae suggessit, et falsae suggestionis culpa, et alieni mendacii crimen obesse non debet. |
| 26 | In summa sicut Ricardus praecipue insistebat institutioni avunculi, petitionem haereditatis instituens, et ad damnatum, ut dicebat, adulterium convincendum sententiae Wintonensis episcopi; sic econtra Mabilia maxime patris novissimae voluntati innitebatur, et iudicio comitis Theobaldi. Nam utrumque docere testibus promittebat: ad haec si non usquequaque pars aberraret auctoris, sibi et diuturnitate temporis et iuris ignorantia, numero liberorum, et auctoritate Ecclesiae, quae matrimonium illud coniunxerat, subveniendum esse protestabatur. Nam in causa duriori divus Marcus et Lucius benignius responderunt, ita Flaviae Tertullae per mensorem libertum rescribentes: 'Movemur et temporis diuturnitate quo ignorantia iuris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum. |
| 27 | Idcircoque cum haec omnia in unum concurrant, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quaesitorum, quod ante annos XL contractum est, perinde ac si legitime concepti essent.' Si ergo tanta est clementia saecularium principum ut favore liberorum, etiam incestui parcant, quaenam erit audacia Christianorum pontificum, ut eos, quos Ecclesiae sinus legitime conceptos edidit, inaudita severitate condemnent? Cum itaque haec hinc inde proponerentur, et ad probationes partium producendas, tandem fere in fine biennii, dies peremptorius eis praefixus esset, post dilationes, quas partes emeruerant, rea tamen frequentius, utpote quae interveniente puerperio aliave infirmitate, aut ex iusta, ut ducebatur, mariti absentia se excusabat, et ipsa missis excusatoribus, suam ab infirmitate absentiam excusaret, Ricardus ad vestram audientiam appellavit, praefigens Dominicam qua cantabitur: Laetare Ierusalem, in eo se gravatum asserens quod dilationibus iam fere biennio vexatus erat, et tergiversatione mulieris delusus ne iustitiam consequi posset. |