monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66 > 9 > 58 > 20 > > 11 > 17 > 5 > 6 > 25 > 88
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXVII.AD ALEXANDRUM PAPAM. <<<     >>> EPISTULA LXXXIX.AD ALEXANDRUM PAPAM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXVIII.AD HILARIUM CICESTRENSEM EPISCOPUM.

1 Malignantium excessus ii potissimum sufficiunt coercere, quibus merita partium familiarius innotescunt, et qui corrigendi potestatem a Domino acceperunt. Unde et vos controversiam, quae inter Reginaldum et Pag. vertitur, commodius decidetis, cum apud vos veritas latere non possit, et inter eos ex necessitate officii iuris dicendi debitum discretioni et fidei vestrae immineat.
2 Quod enim fori vestri controversiae ad nos manant, nota defectus aut dissimulationis est, nec tam auctoritatis aut prudentiae quisquam credat esse defectum, cum utrumque contulerit tibi Dominus. Date ergo operam, ne iustitiae implendae voluntas merito deesse videatur. Quod si dissimulatis, aeque vestro insistitis nostroque dispendio, cum et nobis labor accrescat, et vobis, quod non expedit, conceptae virtutis opinio minuatur.
3 Vobis enim debemus, ut cum amico liberius loquamur, quod nos Edwardus et Helias diutius vexaverunt, et ut verbis vestris vobis respondeam, quod mihi de praefatis praescripsistis, de R. et P. rescribo, respondeat scilicet utrique iustitia sua. Quod si aliter in manifesto crimine inobedientiae vel alterius sceleris deprehendatur, poena manifesta puniatur, ut caeteri metum habeant, et recolant, quare vigor iudiciarius sit in medio constitutus.
4 Novit etiam prudentia vestra quaedam tanta rerum luce clarescere, ut ventilatione non egeant, sed poena duntaxat aut praemio.
Ioannes Saresberiensis HOME