Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXVI.AD . . .
| 1 | Ratio humanitatis exigit ut veritatis amator testimonium perhibeat veritati, praesertim ubi veritas periclitatur. Inde est quod causam latoris praesentium, quatenus in auditorio nostro ventilata est, prout series eius in scriniis nostris diligentius inquisita potuit inveniri, transferre curavimus ad notitiam vestram, qui eam ex mandato apostolico debetis terminare. |
| 2 | Constat itaque quod nos, urgente mandato felicis memoriae Eugenii papae, iam dictum H. de Hameledona ab omni obligatione, quae ab eo extorta fuerat, et ex qua venerabili fratri vestro Wintoniensi episcopo teneri videbatur, absolvimus. Ut ergo absolutionis huius ratio discretioni vestrae lucidius innotescat, litteras apostolicas vobis exscribi praecipimus. |
| 3 | Sic itaque scriptum est domino Wintoniensi pro H. clerico de Hameledona. Iuxta Osberti clerici tui suggestionem fraternitati tuae nos scripsisse meminimus, postmodum vero idem Osbertus in praesentia nostra super mendacio et falsa suggestione sua confutatus atque convictus exstitit, quoniam praedictus H. neque cum amicis, neque cum rapina inventus vel captus fuit. |
| 4 | Quocirca, licet sicut homines decipi quandoque possumus, tamen ut occasione litterarum nostrarum Henricus ipse iniuste tractetur, vel condemnetur, nec volumus, nec pati debemus. Ideoque per praesentia tibi scripta mandamus atque praecipimus quod, omni occasione et dilatione remota, eumdem H. restitutis omnibus, quaecunque sibi per te forte ablata sunt, omnino absolvas, et liberum abire permittas. |
| 5 | Quod si effectui mancipare neglexeris, neglectum tuum non poterimus tolerare impunitum. Ad nos autem sic idem pontifex scripsit, sicut ex transcripto litterarum nostrarum cognoscere poteritis: |
| 6 | Venerabili fratri nostro Henrico Wintoniensi episcopo per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus H. de Hameledona omnino absolvat, et liberum abire permittat. Quod si effectui mancipare neglexerit, praesentium auctoritate tibi mandamus, quod eumdem fratrem nostrum ad absolutionem et liberationem ipsius Henrici, districte vice nostra constringas. |
| 7 | Nos ergo mandato apostolico, ut oportuit, prompta devotione parentes, procuravimus ut saepedictus Henricus, et ab extorta obligatione absolutus, et custodia qua tentus fuerat, liber esset, et praefato fratri nostro Wintoniensi secundum formam apostolicae praeceptionis iniunximus, ut ei ablata omnia cum integritate restituere non differret. Haec apud nos gesta sunt. |
| 8 | Vos qui mandatum suscepistis, auctore Domino, reliqua salubriter disponetis. |