monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIV. <<<     >>> EPISTULA LXXXVI.AD . . .

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXV.AD PETRUM CELLENSEM ABBATEM

1 Domino Cellensi abbati.
2 Non est novum quod mihi vestra benignitas alimentorum subsidia procuravit, quae sic meam in terra aliena paupertatem excepit, ut nec patris munus, nec maternus mihi deesse videretur affectus. Magnum quidem erat sic exsuli providere, ut apud exteras nationes civium commoditatibus fruerer, sed multo maius est quod mihi diligentia vestra prospexit, ne a natalis soli dulcedine, qua totius humani generis universitas capitur, perpetuo exsularem.
3 Vestrum namque munus est quod reversus sum in terram nativitatis meae: vestrum munus est quod principum virorum assecutus sum notitiam, familiaritatem, gratiamque multorum: vestrum munus est quod florere in patria videor, et auctore Domino, multis praeferri concivibus, et coaetaneis meis. Sed quid est quod liberalitatis et munificentiae vestrae titulos membratim exsequor, cum illorum numerus et immensitas sic totum animum impleant ut effluant, et totius mentis capacitatem exsuperent?
4 adeo quidem, ut vel illa sola, quae non sufficio recordari, debeant meruisse quidquid sum et possum. Obligatus itaque sum, ut nulla gratiarum actione valeam liberari, cum merita vestra omnes conatus meos absorbeant, praesertim cum devotio vestra me sibi continuis obliget beneficiis. Nam et mihi panem quotidianum procurat vestra dignatio, et quae pauperem pascere consueverat temporalibus alimentis, nunc alias abundantem, aeternae vitae quodammodo deliciis reficis.
5 Profecto cuicunque cibus hic non dulcescit, infatuatus est insipienti languore palati, et nescio quo pane eget . . . . Iam mellitis potiore placentis Utque sacerdotis fugitivus liba recusat. (Hor. Ep. 1,10,10). Quis enim in tanta panum abundantia non reficiatur, cum nemo regum delicatiores in mensa sua conspexerit?
6 quis plures unquam delicatissimi panis congessit species? habet enim satietatem sine fastidio, et dulcem sine defectu et inanitione esuriem conferunt; et miro condimenti gratiae, quos terrena deprimit inhabitatio, felici superiorum evectione suspendunt. Unde manum correctionis eis apponere non praesumo, quia nihil invenio in eis corrigendum, qui eos tanta aviditate vorasse voluerim, ut nec de substantia sensuum aut specie verborum elabatur mihi mica, vel tenuis.
7 Micas enim et crustula, Domino auctore, deglutiam: caeterum novit experientia vestra, quia non in solo pane vivit homo, et quod potationis assiduitas apud exteras nationes fecerit Anglos insignes. Unde iustum arbitror ut egregie cibato propinetis, et cui apposuistis et panem, porrigatis et poculum. Iam enim sitio, poteroque vorator panum in siccitate strangulari, nisi clementia vestra mihi vinum provideat. Hoc itaque vobis paratius est quam coelia, quae a nostratibus usu vulgari cervisia nuncupatur.
8 Ego tamen utriusque bibax sum, et non abhorreo quidquid inebriare potest. Sed quoniam vobis est copia, teste illo veteri amico meo, qui nunquam 'nisi potus ad artes prosiluit' versusque faciebat, qui numero syllabarum et pedum Virgilianos versus excederent. Prae caeteris inebriantibus unum peto, ut sit, quod pane confirmatum exhilaret.
9 Porro inter caeteras, vinea domini Soreth vobis notior est, et quae ad usum eius faciunt instrumenta omnia penes vos esse non ambigo. Exstruxistis ibidem et vos torcular, cuius interveniente officio vobis vinum frequenter exprimitur, in usum conversionis peccantium, aut iucunditatem devotionis, et salutem fratrum, et utilitatem omnium auditorum: et nunc quidem rubet in calice passionis, nunc albet in sanctitate et munditia castitatis: nunc fervet charitate, nunc redolet hilaritate conversationis honestae: subtiliatur interdum, ut conferat delicatis, nunc solidus est, ut rudioribus proficiat et ignaris. Sunt et illae differentiae, quas enumerare longum est, quarum quamlibet Falerno praetulerim aut Panormitano, aut Graeco, quo me Siculus cancellarius ad perniciem salutisque dispendium potare consueverat. Peto itaque, ut inde mihi faciatis copiam, aut misericordiam, ita tamen quod Anglico et potori sufficere debeat.
10 Alioquin potero vos nota proditionis inurere, et convenire doli, qui me panibus ingurgitastis, et quo in usum digeri possint subtrahitis potum, utique Gallorum consuetudine, ut quos invitant ad mensam dimittant saepe sobrios, nunquam siccos. Haec hactenus qualiter ille vilis apostata Radulfus vobiscum, et cum fratre Thoma egerit, me alia vice vobis scripsisse memini, sed postmodum idem Radulfus ob hoc publice excommunicatus est, iussusque comprehendi si inveniri posset.
11 Litteras vestra, me praesente et interpretante, tradidit frater Thomas comiti Hugoni, sed non profecit quidquam, eo quod se totius negotii comes ignarum esse dicebat. Moratus est hucusque nobiscum frater Thomas, et circa nos, cum praeceperitis reversurus. Sed quia neminem cognatorum vidit adhuc, eos si placet vestra licentia visitabit antequam redeat.
12 Ego autem famulum inveni, et facienda praescribo. Ad haec precor ut Thomam nostrum, qui diu vobiscum et pro vobis laboravit, sicut ego conscius sum, commendatum habeatis, ut tam ipse quam alii Anglici, dum honestas permiserit, preces meas sibi sentiant profuisse. Iacobum quoque aliquo, si fieri potest, relevetis solatio. Pro ipso enim spondeo confidenter, quia claustrum servat invitus, et sicut ipse mihi scripsit, sic credit [Anne legendum est credite? vel fortasse auferenda est distinctio inter credit et his.]: his qui se obedientias contemnere gloriantur, sicut lupus acquiescit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIV. <<<     >>> EPISTULA LXXXVI.AD . . .
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85