Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIV.
| 1 | Ecclesia Sanctae Trinitatis Londoniensis, adversus Martinum de Waltham agens, decimas quasdam pertinentes ad ecclesiam de Welcumeston, et quas in die consecrationis iam dictae ecclesiae Radulfus Rotundus obtulerat, episcopo Londoniensi praesente et approbante, sibi restitui postulavit, dicens se eisdem absque iudicio spoliatam, tantoque ius suum dicebat esse liquidius, quanto pluribus in vicinia constabat quod has decimationes ab antecessore Martini et ecclesia de Waltham canonici Sanctae Trinitatis evicerant. |
| 2 | Cum vero causa haec diutius in foro Londoniensis Ecclesiae pertractata esset, ad audientiam vestram per appellationem translata est: tandemque Martinus, qui delationes plures ex variis causis obtinuerat, post iuramentum de calumnia hinc inde praestitum, et hoc de consensu et petitione partium, dies peremptorius, licet hoc Martinus inficiaretur, praefixus est, quo cum suam canonici vellent fundare intentionem, iam dictus M. oratorias exceptiones eis opposuit, dicens sibi aliquid per canonicos abesse, eo quod datis fideiussoribus obligatus erat ad conservandas praefatas decimas, usque ad litis decisionem, et quia eas distrahere non licebat, sibi praeiudicium factum asseruit. Ad haec canonici se nullam obligationem a Martino extorsisse, vel aliquem nomine eorum constanter asserebant. |
| 3 | Ille quoque qui fideiussores a Martino susceperat, se neque nomine, neque mandato canonicorum eos sicut iurare paratus erat, accepisse dicebat; sed quia decimationes litigiosas esse videbat, sibique nolebat in hac parte prospicere, ne forte ab eo repeti possent, si eas imprudenter iniusto exactori solvisset. Idem etiam fideiussionis obligationem Martino remisit, et fideiussoribus suis: unde cum interloquendo pronuntiaretur, hanc exceptionem nequaquam sufficere ad causae dilationem, et ut Martinus in causa procederet exigeretur, ad vestram audientiam appellavit ad Quasi modo geniti. |