Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIII,AD ALEXANDRUM LINCOLN. EPISCOPUM.
| 1 | Lincolniensi episcopo ALEXANDRO. |
| 2 | Totius Ecclesiae periclitatur salus, si remigium, cui Petrus praesidet, manibus committitur impudicis. Navem piscatoris egregii Ecclesiam esse scimus: Romanum pontificem principis apostolorum non ambigimus esse vicarium, qui, sicut rector clavo navem, ita sigilli sui moderamine Ecclesiam regit, corrigit, et dirigit universam. |
| 3 | Huius ergo sigilli corruptio universalis Ecclesiae periculum est, cum ad unius signaculi notam solvi et claudi possint quorumlibet ora pontificum, et culpa quaelibet impunita pertranseat, et innocentia condemnetur. Unde in eos qui hoc attentare praesumunt, animadvertendum est, sicut in hostes publicos et totius Ecclesiae, quantum in ipsis est, subversores. |
| 4 | Horum unus apud vos latitat, A. s. de Grimelinche qui crimen falsi, quod in apostolicis commisit apicibus, periurio cumulans, anathematis vinculo meruit innodari. Praecipimus itaque ut ipsum publice excommunicatum denuntietis, et si comprehendi potest, sicuti manifeste periurum et falsarium ad nos faciatis adduci. |
| 5 | Ne vero crimen falsi ipsum commisisse dubitetis, exscriptum litterarum domini papae vobis transmitti praecepimus, quas penes se bullatas esse ipse et Iordanus presbyter iuraverunt. |