Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXII.AD EUMDEM.
| 1 | Cum haec scriberem, notario risum movit praemissa salutationis inscriptio, cuius causam inquisitus, ridiculum me salutatorem monuit loqui consultius, et ne amara et insipida dulcibus misceam, temperare: ait enim te sicut 'salutem' acceptare oblatam, sic aspernari quod subiungitur, 'et se ipsum. |
| 2 | ' Forte quia amarum, quia insipidum, praesertim domi suae dulcioribus abundanti. Ego autem quid ad ista? mutare inscriptionem turpe quidem, sed eam sine discussione transmittere temerarium videbatur. Praeterea cui haec mandanda discussio, incertum: Si enim ipse discutiam clemens, tibi potero esse suspectus, si calumnianti, recolo quia calumniantis os non loquitur veritatem. |
| 3 | Si tibi, aemulus non acquiescit, dicens, te sinceram non posse ferre sententiam, qui aut de novo hostis es, aut de antiqua familiaritate amicus. Privata namque affectio sententiam non parit incorruptam. Post multam itaque deliberationem tandem sedit, ut iudicem eligam domus tuae, ubi, te absente, praesente Waltero de Calna, qui tamen et ipse doli argui potest, causa familiarius agitetur: partis adversae, non timeo adiutores, et licet Mandrogerus grunniat, Trimalchio intabescat, rideat Bromius, et Mercurialium clientum coetus mihi patronum subtrahat, vel Corydone patrocinante adiutus, non subterfugio venerabilis tribunalis examen. |
| 4 | Tuum quandoque iudicium non declinarem, qui me quandoque amabilem credidisti, et revera: Eram (ut dicebatur) tunc dignus amari (Verg., Ecl. V, 89). Quod autem nunc declino, tibi imputandum, qui faciem personae attendens, amorem novum amicitiae veteri praetulisti. Nam quod ad me, idem sum qui fueram, possideo plus quam nos duo Pruvini habuerimus. |
| 5 | Canto quidem non deterius solito, et dissimiliter Saresberiensibus multis, etsi optimi cantores sint: Nec sum adeo informis: pridem me in littore vidi (Pisano), Cum placidum ventis staret mare. (Verg. Ecl. 2, 25.) Caetera familiarius in aure et ore iudicis, cui cadam aut stabo, revolvam plenius et evolvam, et ut ipsius dictante sententia amice licenter scripserim, et se ipsum qualemcunque sententiam sentiam, appellationem meam audiet nullus, sed modis omnibus operam dabo ut partem gravem oppositam, antequam ab eis gravemini, appellem. |
| 6 | Quantacunque sit concussio, nequaquam ex proposito meo ad aures extranei perferetur. Quod si Walterus adesse nequiverit, ego cum tecum facile abesse consentiam, nisi partes suffragatoris implere maluerit. Salutem ergo habeas, et me ipsum, et quod volueris rescribas: ita tamen ut aut minus acceptes oblatum, aut electum, dum tu absis, subeat devotio mea iudicium. |