Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXXI.AD ABBATEM CELLENSEM.
| 1 | Virtus amicorum omnia invicem communicanda esse praefinit, et a sacrario amicitiae censura discretionis excludit, qui sibi prae amicis proprios vindicant affectus. Quis enim res ambigit participandas eis, quorum unus est animus, si veritas professionis in amoris fide servatur? Siquidem is est qui compage charitatis animos unit, facitque, ut ait Chalcidius, ut mirabili nexu gratiae unus animus fiat ex pluribus, et sicut Plato auctor est, eumdem spiritum multis vere amantium corporibus praesidere, qui licet unus sit ad innatae vel cognatae virtutis officia, interdum amplius convalescit in singulis, aut pro qualitate corporum retardatur. |
| 2 | Cum ergo me vobis amicum esse professus sum, participium rerum et animorum libens agnosco, excepto affectu molestiae quam de domini et patris mei diuturna et dubia infirmitate concepi, cuius miseriae eo cupio omnes esse expertiores, quo in fide et charitate fuerint chariores. Istud quidem interim, quoniam sic oportet, meum sit, vestrum enim esse non expedit: caetera omnia, si vobis displicet, quoad expedierint, et licita sunt, quantum ad mea spectat, nostra sint, et praevia honestate sint omnia nobis communia. |
| 3 | Neque enim aspiro ad illa quae ad societatem non admittunt, aut dirimunt, aut repugnantibus arithmeticis, physicis reclamantibus, imo et ipsa stupente natura, insecabilem dividunt unitatem. Absit ut ego causam praebeam ne in appetendis et fugiendis sit idem velle et idem nolle in nobis, mallem utique operam dare, ut nobis in Domino sit cor unum, et anima una! |
| 4 | Sic sic participant inferiora superioribus, et sol, quanquam lucidissimus sit et purissimus, amnes cognatos nubibus, et faeculenta terrae ad receptionem sui caloris et vigoris agnoscere non dedignatur. Mutuis auxiliis constant omnia, et gravia vicissim levibus temperantur, et profecto eo sic universa procedunt, quod tantam dissidentium concordiam, et concordium dissidentiam, idem unanimitatis spiritus, intus alit, et ut sibi invicem vicario quodam ministerio consonent mundani corporis partes velut membra disponit. |
| 5 | Sic sic in humano corpore sibi invicem membra deserviunt, et singulorum officia publicis usibus deputantur: absunt quidem haec magis, illa minus, pro mole corporis, sed in effectu salutis eius omnia uniuntur, varios habent aflectus: sed si usum salutis penses, in idem universa concurrunt. Non tamen omnia coaequantur, sed superioribus inferiora deserviunt. |
| 6 | Pes enim qui versatur in coeno nequaquam aspirat ad capitis dignitatem, sed et caput quod in coelum erigitur, non aspernatur pedem qui versatur in coeno. Sic et nos, si non displicet, vobis coutamur, et vestris. Ego autem quod in promptu habeo proferam, si tamen nugas serietas vestra dignatur admittere. Vos itaque seria rependite nugis, quoniam et ego in Apulia expertus sum, quia ad stuppas aurum distrahitur. |
| 7 | Edidi librum de Curialium nugis et vestigiis philosophorum, qui mihi a vestro placebit aut displicebit arbitrio: incultus est, et ex edicto meo a vobis amicis desiderat emendari. Ad illustrem virum regis Anglorum cancellarium properabat, sed eum, nisi processus expedierit, cohibete. Garrulus enim est, et qui vix amicum habebit in curia. |
| 8 | Nollem tamen quod me curialibus faceret inimicum. Precor ut eum incunctanter erudiatis, eumque exspectanti amico remittite castigatum. Non equidem ut fur ille Cantuar. Brito, de cuius manu avelli non potuit, antequam totus depingeretur, forte ut facilius possit argui hostium oculis ingerendus. Hanc itaque Graecorum consuetudinem esse audieram, sed esse Britonum ignorabam. |