Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXX.AD . . . .
| 1 | Lator praesentium, Londonia oriundus, ut ait, de genere suo diligentius perscrutatus, locum natalem citra Cornubiam ulteriorem non potuit invenire. Is amicus noster, si vera sunt quae proponit, a quodam decano vestro spoliatus est, et longe aliter iniuriatus, quam civem Londinensem oporteret. Praeceperat dominus rex, ut accito decano, et complicibus eius, causam hanc dominus archiepiscopus examinaret; sed quia de prudentia vestra et iustitia confidit plurimum, eam committit vobis, ut ad faciem potentioris adversarii, Dominum in paupere, si veritati innititur attendatis. |
| 2 | Alioquin ad exhibendam concivi nostro iustitiam, regio mandato, non sine vexatione decani, urgetur archiepiscopus. Seria res est, etsi pauperum spolia decani et archidiaconi ludum ducant. Quidni? aliorum tristitia in eorum gaudium cedit, in quorum manibus iniquitates sunt, et sinistra eorum aut repleta est muneribus, aut eis inhiat. |
| 3 | Haec enim hominum monstra dextras non habent. Sicut enim quidam in virtutis exercitio ambidextri sunt, sic isti ambilaevi convincuntur ab avaritia et rapina. Haec adversum archidiaconorum rabiem, pro paupere concive nostro quem secretus ulterioris Cornubiae sinus iuxta turrem Londoniensem edidit. Quod autem ad statum domus nostrae pertinet, idem est qui fuit, et paulo laetior. |
| 4 | Nam metus ille, quem vobis episcopus Roffensis et Ranulfus noster incusserant, supervacaneus exstitit, eis res seria agebatur, et ad quam praesertim cupide fuerat properandum. Vocati enim erant, centum marcas et aliquid amplius accepturi. Alter tamen eorum vigilias, et sollicitudinem suam doluit esse delusam, eo quod sibi nihil acceperat. Alter enim 'Omne tulit punctum, et miscuit utile dulci (Hor. Ars poet. 343).' Nunc intelligam si viget in te spiritus prophetiae, ut respondeas incunctanter, utrinam eorum res ad votum cesserit, quo si fueris destitutus, consule adolescentem nostrum, qui quoties accedit ad me, sicut doctior, ita tenuior abeo. |
| 5 | Expedit enim ut quod loquor sit absconditum ab oculis eius, ne si forte trium vocalium collisionem deprehenderit, turpis soni et irregularis verbi mulctam cogar exsolvere. Nam in patrocinium meum abusiones auctorum frustra praetendam uveni regulare ius opponenti, et qui grammaticae praeceptis invigilat. |
| 6 | Quod si secretum istud minori, ut poenam exigat, frater noster maior prodiderit, tu meum procura negotium, dicasque non aggressum esse, ut cum grammatico adolescente de grammatica contendam, sed ut quibuscunque verbis potero amici Londoniis a Cornubia causam agam. Quod si alterutrius periculum imminet, satius duco cum dispendio grammaticae, causam lucrari, quam, ut grammatice loquar, causae subire iacturam. |
| 7 | Cum enim duo quondam patroni causarum, nunc pastores, ut dicitur, animarum, et officio episcopi, Lexoviensis scilicet, et Cicestrensis, dispari via procederent, et Lexov. causae mallet facere detrimentum, quam verbi, qui nunc Cicestriae est, ei pictam cedebat linguam, sed triumphi gloriam diligenti rerum observantia praeripiebat: neutrum imitari valeo, sed alterius credo praeferenda vestigia. |
| 8 | Igitur agamus quod agitur, et pauperis concivis nostri causam habeas commendatam. Quod ut diligentius facias, ei crepidas dedi, quas amicus noster Iordanus subprior Lewensis tibi transmiserat. Paginam verborum implevi foliis, et quia dulce erat loqui in aure amici, et quia non erat res nova, quam tibi significari oporteat. |
| 9 | Valete, et ut valeant, fratribus nostris denuntia, fraterni nominis sic appellatione dilatata, ut non modo ad magistrum extendatur, et peccatorem, sed et filium Remfredi, et alios , qui nobis fraternitate charitatis iunguntur, ita etiam ut qui intelligatur, et quae. Iterum et semper valete. |