monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXVIII.AD CANCELLARIUM ANGLIAE. <<<     >>> EPISTULA LXXX.AD . . . .

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXIX. [Forma eligendi.]

1 Ex relatione nobilis viri Ricardi comitis Devoniae et Alani de Furnellis qui se interfuisse asserunt iis, quae sanctae memoriae R. prior vester agens in extremis disposuit, nuper accepimus, quod praefatus amicus Domini interrogatus a vobis quem fratrum, si ipse forte in fata concederet, sibi duceret subrogandum, fratrem Ricardum ex nomine designavit, suadens, et pia, qua praeditus erat, modestia, sub imagine consilii praecipiens, ut omnes ipsius obtemperaretis arbitrio.
2 Observandum quidem erat sancti Patris mandatum, praesertim illud quod dictabat Spiritus Deo plenus, cum de carnis ergastulo migraret ad Christum. Nunc autem, sicut nos ab intermeantibus de novo accepisse dolemus, post mortem sancti viri expetivit vos Satanas, ut per Petrum de Tantona et Willelmum fratrem eius, vos in cribro ventilet levitatis, et eiectis parietibus e regione, eam, quam in vobis sanctus Pater fundaverat, scindat et dissipet unitatem.
3 Plane quicunque hoc moliuntur, quantum in ipsis est, Christum exterminant de medio vestri. Siquidem in sanctitatis et iustitiae pace factus est locus eius, sine qua nemo videbit Dominum. Inde est quod universitati vestrae in virtute obedientiae praecipiendo mandamus, quatenus fratri memorato, quem vobis Pater decedens praefici voluit, in omnibus quae ad Dominum sunt, fideliter obediatis, donec in ecclesia Exoniensi, cui domus vestrae custodia duplici iure, spiritualium et temporalium, commissa est, auctore Domino, possimus ordinare pastorem, sine cuius praeiudicio interim hoc praecipimus observari.
4 In eos autem qui praefati prioris dispositioni adversari praesumpserint, iubemus severitatem canonicam exerceri, ratam habituri sententiam quamcunque in Petrum, et Willelmum, aut alios complices eorum, si quos habent, saepedictus Ricardus a priore praenominatus protulerit.
Ioannes Saresberiensis HOME