monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXVII.AD . . . <<<     >>> EPISTULA LXXIX.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXVIII.AD CANCELLARIUM ANGLIAE.

1 Iuxta mandatum dilectionis vestrae, litteras domini mei ad dominum regem et vos sub ea auctoritate conceperam, ut vobis redeundi festinata necessitas indiceretur, nisi crimen inobedientiae malletis incurrere, et cum poena anathematis dispendium bonorum, quae a Cantuariensi Ecclesia habetis, sustinere. Caeterum ad preces regias ab insperato per Hugonem de Doura domino meo porrectas cum blanditiis et promissionibus transmissis, hunc coactus sum, urgente mandato domini mei, temperare rigorem, et necessitati publicae aliquid indulgere.
2 Si enim vera sunt quae dicuntur a redeuntibus, et utinam vera sint, rex et tota curia adeo pendent de consilio vestro, ut nec spes pacis immineat, nisi eam vestra prudentia praefiguret. Unde dominus meus quandoque haesitare coepit quid sit quod dominus rex et vos super reditu vestro maturando aut differendo interdum contraria postulastis et scribitis, cum in aure et ore vulgi sonet, vobis esse cor unum et animam unam, vel urgente familiaritatis amicae stimulo idem velle, et idem nolle necesse sit vobis.
3 Quaesivit etiam quandoque an aliqua in re ista posset esse collusio. Et ego, quid veritas habeat mihi videor praesentire, et quodammodo statum absentis et laborantis praesentialiter intueri. Cum itaque litteras conceptas damnare compellerer, fluctuare coepi, an expediret nuntium magis retinere, quam mittere. Sed quia iam accepta licentia, quam praemachinati eramus, egressurus erat, sedit tandem animo, vestrum animum explorare, litterasque quam urgentes potui, licet aliquid indulgeat regiae voluntati, vobis et illi transmittere procuravi.
4 Porrigit per vos et per litteras suas preces dominus noster regiae maiestati, confiditque se fore audiendum, si vos operam dederitis promovendis illis. Nec unquam memini ipsum aliquid affectuosius postulasse: et quidem honestae sunt, et quas iustum est exaudiri, et quarum repulsa ei non modo confusionem, sed et diffidentiam gratiae, quam semper promereri studuit, super omnia reportabit.
5 Hoc autem est ut de promovendo in ecclesia Exoniensi magistro B [artholomaeo] Exoniensi archidiacono, viro honesto et litterato, et pro quo fideiubere audet, regium consensum et auctoritatem obtineat; saepeque familiaribus suis dicit, illis tamen duntaxat, quibus hoc verbum communicare licet, se non multam habere gratiam domini regis, si repulsam patiatur, de persona honesta et litterata, cum Robertum filium Hardingi de persona illitterata, et inutili pridem audierit, nisi per canonicos Exonienses, et alios timentes Dominum, consensus ille fuerit impeditus.
6 Scripsit enim super hoc dominus rex, ipsumque archiepiscopum in lecto languoris decumbentem, quidam sollicitare ausi sunt, ideoque donari sibi petit, quod canonice fieri potest, quod contra canones pecunioso pridem indultum est. Fama est apud nos quod trium vacantium episcopatuum reditus ad liberationem vestram vobis dominus rex concesserit, sed non ideo minus de patrocinio vestro in opere isto confidit. Multa quidem sunt quae in hac parte poteritis allegare, nec dubito de affectu, si ei operam dare placuerit. Nota est industria vestra, et quid Lincol. quid Eborac.
7 et in aliis multis egeritis, neminem nostrum latet. Dimittite animam patris vestri, accepto beneficio petitionis, hilarem, et preces illius faciatis audiri, qui, sicut ipse litteris suis domino regi scribit, nihil ulterius petiturus est: verba sua in ore nuntii posuit, eique dedit in mandatis, ut in omnibus id loquatur et faciat quod ei praedictaveritis. Noveritis autem, quia si distuleritis usque ad adventum domini regis, petitionis effectum, eo ipso putabit quod in mortem eius dilatio quaeratur. De his satis, praesertim sapienti.
8 De caetero mihi et magistro Willelmo de Slidis clerico vestro, de exhibenda iustitia duo brevia domini regis necessaria, iuxta formam petitionum quas vobis transmitto. Valete, et quod placuerit, transcribite. Hoc autem sciatis quia vobis modis omnibus expedit, ut ante exitum domini nostri redeatis, et si vos incontinenti oportuerit transfretare.
9 Valete iterum et semper. Novit Dominus quia ille, pro quo dominus archiepiscopus sollicitat, totius huius verbi ignarus est.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXVII.AD . . . <<<     >>> EPISTULA LXXIX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78