monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3 > 28 > 36 > 35 > 10 > 14 > 68 > 45 > 84 > 41 > 87 > 21 > 33 > 9 > 15 > 97 > 8 > 48 > 85 > 80 > 96 > 65 > 24 > 21 > 4 > 20 > 73 > 15 > 77
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXVI.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA LXXVIII.AD CANCELLARIUM ANGLIAE.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXVII.AD . . .

1 Gratiae vestrae congratulor, quae dum amicorum meorum, ut creditur, profectum quaerit, meum promeruit famulatum. Caeterum, sicut non possum non approbare charitatis affectum, sic non possum simplicitatis non reprobare consilium. Gradus enim, in quem illum amicum vestrum vultis intrudere, nec proposito eius congruit, nec aetati, sed certe nec saluti.
2 Desiderio quoque vestro cum multis aliis ratio temporis refragatur, et loci. Nemo potest duobus dominis servire, ut liquidum sit iustum non posse et profectui fratrum invigilare utiliter, et satellitibus curiae ad gratiam famulari. Nonne iste in patrocinium improbitatis, ne dicam flagitiorum, ad singula regiam opponunt auctoritatem?
3 Bene ergo agenti et tuenti ecclesiasticam libertatem apud vos obstat regis, sed male agenti reclamat ubique auctoritas legis Domini. Quis senem in consulatus angulo positum, commode faciat circuire provinciam, et emergentibus novae difficultatis articulis in momento transcurrere? Alienum fuit semper a proposito hominis, aliorum ob avaritiam explorare vitam, vicinorum insidiari operibus, amicos reos facere, notos pariter et ignotos, ut placeret alii, aut quaestum faceret sibi, spoliare.
4 Sed amodo erit, auctore Domino, alienissimum. Non ad iniuriam alicuius haec scribo. Sed depingo organum Satanae, quod sub pallio huius quandoque videmus latitare; latitare, inquam, at insanire et debacchari rectius dixerim. Nomen enim honestum et utile, et a sanctis Patribus proinde institutum est, sed sub velamine pietatis, rectique officii, vesanit actio impudica, caeca ambitio, crudelitas impia, insignis avaritia, impurus et impudens questus.
5 Quid delatore sene, sacerdote, impurius, impudentius, aut nequius? Nunquid tantam famae et conscientiae iacturam faciet, ut placeat satellitibus curiae? aut quomodo si eis displicuerit, ministrabit? In summa, aut illos, aut vos habebit infestos, cum neutrum ei expediat, aut suis. Parcite ergo amico, nec ei multorum, et quod maxime veremur, Domini inimicitias procuretis.
6 Noveritis autem quia dominus archiepiscopus petitionem vestram omnino reprobat, nec aliquem ex amicis decanum huiusmodi, id est delatorem convicaneorum, fieri sustinebit.
Ioannes Saresberiensis HOME