monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 2 > 76
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXV.AD ABBATEM CELLENSEM. <<<     >>> EPISTULA LXXVII.AD . . .

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXVI.AD EUMDEM.

1 Eidem Cellensi.
2 Devotionis meae fidem vobis pridem arbitror esse notam, ut de ea non debeatis omni spiritui credere. Hoc dico ne, si frater Thomas sinistrum quidpiam auribus vestris instillare praesumpserit, fidem adhibeatis, quoniam est aliquid inter me et illum, unde vestrum, aut discreti cuiuslibet non reformido subire iudicium. Quod ut possitis examinare facilius, rem paucis aperiam.
3 Elapsis admodum paucis diebus, postquam ad nos applicuit, palam omnibus factum est, quia ei labor perierat, et vobis opera et impensa. Deinde nobiscum, et in circuitu nostro moratus est per dies aliquot, et se levius quam expediret, in verbo duntaxat et gestu (nihil enim criminosum in eo argui potest) paulisper habere coepit.
4 Confluunt ad nos multi sapientes et insipientes, ut error aut prudentia nusquam possit facilius deprehendi. Sicut ergo placebat hominis sobrietas et continentia, sic levitas verbi, et gestus, et consiliorum inconstantia displicebat. Movebatur enim facile et intemperanter, sed iram interdum facile deponebat, et quia convictus curialium, popularisque tumultus simplicioribus animis nunquam aut raro proficit ad religionem, consulto ipsum circa monasteria, et canonicas, quibus familiaris eram, dum apud nos degebat, volui immorari.
5 Interim quoque consuli, ut cognatos suos, quos volebat, inviseret; ita tamen ut eis nequaquam daret spem reditus sui. Expertus enim sum in multis negotiis, quod cum in turba saeculari solum monachum versari periculosum est, in gente nostra periculosissimum est. Puerum ergo, per quem vobis gratias egi de panibus, potum quoque petens, quoniam non magis epulo quam bibo sum, sicut nostis, ad vos destinavi, ut vestrum super, mora vel reditu eius consilium reportaret.
6 Quo moram faciente, cum hoc expedire cernerem, fratrem Thomam monui, ut rediret. Molestum quidem fuit, nec ob hoc destiti, sed eo magis institi, quod de eo retinendo, plures, qui eum ad modicum, et, ut fit, in transitu viderant, videbam sollicitos. Nam et me quidam eorum sollicitabant. Magis itaque motus sum, et ut rediret, maiorem operam dedi.
7 Nam de industria subtraxi sumptus, consilia reprobabam, et quasi calcaribus urgebam ut rediret. Hoc autem ei molestissimum fuit, eo quod natalium dierum festa inter cognatos et amicos, et notos, in locis plebeiis, et ab omni reverentia exemptis transigere decreverat et condixerat. Malui ergo me opponere indignationi eius, quam acquiescere consilio periculoso. Frater enim mitis est, et bonae voluntatis ut credo, sed simplicior adhuc, quam ut in turbis populorum regimini suo committi expediat.
8 Nam praeter levitatem aut nihil, aut minimum in ipso arguo, eo tamen excepto quod aut nullus aut rarus est, in quo non inveniat quod carpat, et hoc ab innatae levitatis fomite arbritror evenire. Videbam quidem mihi alterutrum imminere discrimen, ut aut ego periclitarer in gratia eius aut vestram mererer amittere.
9 Fateor culpam meam, deliberavi quidem, et amplius, quam per mensem, sed tandem collecto spiritu me constanter indignatione eius opposui, ne fidei, quam vobis debeo, periculum facerem. Compuli ergo ad reditum, et haec quoque est culpa mea. Consilio meo tandem invitus acquievit, sed gratum habeo quod acquievit tandem vel invitus.
10 Inde simultatis causae, inde detractionis fomes, inde totius officii mei obsequii denigratio. Misistis ad nos quandoque fratrem Thomam Norwicensem, fratrem Willelmum, et aliquos alios. In eo acquieverunt omnes, sed neminem eorum piguit meo acquievisse consilio. Solus hic suum meo aliquandiu praetulit, sed tandem acquievit.
11 An deliquerim, iudicate. Et quoniam frater quidem simplex est, et minime, ut credo, malitiosus, precor ut eum charum habeatis, et utamini eo, quoniam utilis est, et sicut sibi in locis publicis nequaquam committendus, ita in obsequio vestro necessarius. Aliud forte de se ipso testimonium perhibebit, sed me nihil urget ad mentiendum.
12 Solebatis et mihi credere. Nec adhuc quidem demerui, conscientiae et verbi mei testis in coelo fidelis est, et qui omne mendacium punit et mercede amicam sibi remunerat veritatem. Latorem praesentium minus diligere consuevit, ex quo eum coegit ad reditum, suspicatus quod me induceret, adeo quidem ut illum vix coegerim transfretare, sed ad hoc me coegerat amor vester, cui debeo quidquid sum et possum, imo et quidquid ero et potero, et si quid tamen amplius potuero. Valete.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXV.AD ABBATEM CELLENSEM. <<<     >>> EPISTULA LXXVII.AD . . .
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 2 > 76