monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXIII.AD . . . <<<     >>> EPISTULA LXXV.AD ABBATEM CELLENSEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXIV.AD ABBATISSAM DE AMBRESBURI.

1 Regia nos impellit auctoritas, ut sanctae Romanae Ecclesiae vindicemus iniuriam, et, ut de nostro taceamus, contemptum regiae maiestatis. Nos autem ne istud facere cogeremur, vos paterna mansuetudine commonuimus, quatenus dilecto filio Iordano thesaurario restitueretis possessionem ecclesiae de Froila, quam ei constat praesidente beato Adriano fuisse a Romana Ecclesia confirmatam.
2 Unde et ipsum post edictum domini regis, in contemptum Ecclesiae Romanae violenter et absque ordine iudiciario eiecistis, sicut eius iterata indicat querimonia. Sed quia adhuc in vestra contumacia perseveratis, vobis praecipiendo mandamus, quatenus iuxta mandatum dominae reginae, quod suscepisti, memorato Iordano praefatam ecclesiam tenere permittatis, sicut in transitu domini regis auctoritate apostolica possidebat.
3 Alioquin cum in Octavis Beatae Mariae nobis apparueritis, contemptum sanctae Romanae Ecclesiae praeterire non poterimus impunitum. Et si domina regina, quod in edictum regis commisistis, condigna correctione emendaverit, nos illud ratum habebimus, quoniam ex auctoritate canonum, nisi iura taliter contemnuntur, ad reprimendum malitiam manus adhibenda est militaris.
4 Prohibemus etiam auctoritate Ecclesiae Romanae et nostra, ne decimas et bona ecclesiae ante iudicii examen distrahere praesumatis.
Ioannes Saresberiensis HOME