Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXIII.AD . . .
| 1 | Optatos mihi successus fortuna invidet, et pio affectui saepissime impia reluctatur. In partibus vestris cordis mei thesaurus pridem locatus est, et quod in mundo pretiosissimum duco, apud vos mihi est fidelium copia amicorum. Sin autem deceptus sum, gratus tamen est admodum labefactae et credulae opinionis error. De moribus enim amicorum sanctum semper esse debet, venerandumque iudicium; perversi ingenii est de eis facile perperam iudicare, recte quoque copiam dixerim, eo quod multis amicus me vice versa a multis amari confido. Confido, inquam, a spe indubitata non ambigens, et scio quod spes ista non confundit, eo quod charitas nescit finem confusionis. |
| 2 | Licet enim interdum errorem habeat ex simplicitate conscientiae, omnem vitat confusionem ex merito subvenientis gratiae, virtutisque perfectae. Quid ergo dulcius quam talem thesaurum frequenter invisere, unde anima iucundatur, et alios iucunditatis suae facit esse participes? Ubi est amor, inquit, ibi est oculus, et ubi est thesaurus, ibi est cor tuum. |
| 3 | Quid ergo amarius quam ab eius contemplatione suspendi, quod aut solvit, aut prae caeteris cor appetit, et in quod radius oculi semper tendit? Haec quidem amaritudo mea iampridem, et amaritudo amarissima, ut neminem apud vos videre licuerit amicorum, unde teste conscientia, ut huic mederer angustiae, me nuper impelli permisi, ut descenderem ad gentem amicam, sed causam invisam. |
| 4 | Accessi quidem ad vos, sed ibidem gravatus, cumulatus, et exulceratus est dolor meus. Cum enim desideratam faciem vestram nocturno tempore, et ad modicum, et vix vidissem, eadem mihi solito infortunio cito nimis subtracta est, ut eam nec ad salutandum mihi discedenti, et eo magis cupienti mane licuerit videre. Quaesivi diu, diu exspectavi, rogavi, sollicitavi multos, sed non fuit qui adiuvaret, hoc in me tunc fortuna potuit; sed licet temeraria sit amare et salutare absentem, nec audebit, nec quidem poterit prohibere. |
| 5 | Valete et praesentiam vestram animo meo subtrahi non posse noveritis. |