monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXI.AD R. ARCHIDIACONUM. <<<     >>> EPISTULA LXXIII.AD . . .

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXII.AD ABBATISSAM DE AMBRESBURI.

1 Quoties personae ecclesiasticae omni iure contempto ecclesiasticas impugnant sanctiones, eo quidem gravius puniendae sunt, quo ad sacrilegii crimen et scelus apostasiae quodammodo videntur accedere. In eos siquidem merito exercetur acerbitas iuris qui sub habitu religionis, et quodam impio velamine pietatis impune iustitiam subvertere moliuntur. Hoc tui esse propositi saepe audivimus, et si vera sunt quae dicuntur, iam palam erumpit impietas, et ut audaciam tuam exerceas in innocentum laesione, Romano schismati, et nostrae infirmitati aeque congratularis. Sed potens est Dominus, suam serenare Ecclesiam, et nostrum pro beneplacito suo relevare laborem, et tibi pro meritis respondere.
2 Distuleramus poenam suspensionis ad tempus; sed, ut dicitur tu diutius poenam suspensionis non pateris suspendi. Niteris enim sedis apostolicae statuta convellere. Et ad succidendam radicem fundaminis tui, securim provocas festinantem. Constat enim dilectum filium nostrum Iordanum Saresberiensis Ecclesiae thesaurarium a domino papa Adriano in possessionem ecclesiae de Froila confirmatum: et tu eum, sicut eius indicat querimonia, in iniuriam sedis apostolicae et nostram, violenter et manu armata, quod nec feminam, nec monialem, nec religiosum quempiam decet, destituere praesumpsisti.
3 Quia ergo ei in iustitia deesse non possumus, tibi praecipiendo mandamus, quatenus ei aut praefatam ecclesiam cum ablatorum integritate sine dilatione restituas, aut in Octavis Assumptionis Beatae Mariae nostro conspectui super obiectis appareas responsura. Licet enim de iure tuam possemus punire inobedientiam: malumus tamen per patientiam exspectare dum cito errata corrigas, et sic imminens flagellum evadere merearis.
4 Munitus est Iordanus apostolico privilegio, munitus est litteris tuis, munitus est testium sufficientia, sicut nosti, et meminisse debueras, quam fideliter, quam utiliter ipse et sui persaepe sudaverint.
Ioannes Saresberiensis HOME