Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXXI.AD R. ARCHIDIACONUM.
| 1 | Archidiacono. |
| 2 | Saepe iam revocatus es, qui ad unius patris senis et languentis vocationem rediisse debueras. Et quidem verendum est ne tarditatem tuam puniat Dominus, si ab inobedientia obsurdescis, beneficiorum immemor, patrisque, quem languentem in humeris portare debueras, contemptor. Eras omnino inexcusabilis et maledictioni nostrae proximus, nisi tuam absentiam sub praetextu necessitatis suae dominus rex excusaret. |
| 3 | Caeterum, quia publicam utilitatem, quae in negotiis domini regis vertitur, privatae utilitati praeferimus, voluntatem ipsius, quam semper, quatenus licuit, et expediebat, nostrae praetulimus, adhuc sustinemus nostro praeiudicasse mandato, sub ea tamen conditione ut quam cito gratiam eius potueris obtinere, ad nos redire non differas. Et hoc tam necessitati tuae, quam voluntati eius ad praesens indulgemus, veriti periculum tuum, si eo offenso redieris. |
| 4 | Timemus enim ne si periculum amissae gratiae pro nobis incurras, eam per nos recuperare non possis. Breves enim sunt dies nostri, et quam sumus nos ipsi, aut nostri pro nobis exinde gratiam habituri, non satis exploratum est. Languet enim plerumque gratia defunctorum, et cum ipsis meritorum memoria leviter evanescit. Speramus tamen, et utinam spes nostra nullum confundat, invalescente charitate in cordibus amicorum nostrorum per Spiritum sanctum! |
| 5 | Tu vero ne quid in fraudem huius indulgentiae facias, modis omnibus praecave, certus, quia iustitia Domini nullius hominis errore deluditur. Ad haec in promovendis precibus nostris apud dominum regem super negotio Exoniensis Ecclesiae, dilectionem et diligentiam tuam experiendam esse decrevimus, rogantes attentius ut ea sic procures, ut hoc absentiae et domini regis, et tuae habeamus solatium, et promissi invicem amoris et obsequii certissimum argumentum. In eo autem sumus articulo, ut consilium nostrum suspectum esse non debeat, et quo non auderemus, praesertim in ecclesiasticis aliquid postulare, quod non credamus Domino placiturum, et Ecclesiae et regno conducere, et modis omnibus expedire. |
| 6 | Utique si rem grandem peteremus, confidimus esse nos audiendos. De monacho, qui se abbatem Boxel. gerit, rescribe voluntatem domini regis et consilium tuum. |