Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXX.AD REGEM.
| 1 | Regi Anglorum. |
| 2 | Audita undique collisione regnorum, et emergentibus novis rerum figuris, et increbrescentibus a nostra iniquitate malis, praecipuam de salute vestra, unde tot populorum salus est, concepimus sollicitudinem, quae super flagellum Domini, quo per gratiam eius flagellantur in corpore, die noctuque affligit in mente. |
| 3 | Unde cogimur statum vestrum per nuntium explorare, qui eum si fieri posset, mallemus praesentialiter intueri. Meminimus autem nos vobis supplicasse, ut salutem, cum praesentiam vestram malitia temporis invideat, archidiaconum nostrum, qui nobis unicus est, et consilii nostri primus redire permitteretis. Debuerat enim venisse non vocatus, fueratque inobedientiae ante Dominum et homines arguendus, nisi eum vestra necessitas excusaret. |
| 4 | Sed quia voluntatem vestram nostrae semper praetulimus, et quatenus licuerit proferre decrevimus, ipsi quod deliquit pro voluntate vestra indulgemus: volentes, ut quandiu necessitas exegerit, insistat obsequio vestro, et ut totam fidem suam et industriam necessitati vestrae accommodet, praecipimus; ita tamen ut quam cito potueritis carere eo, ipsum, si placet, redire permittatis. |
| 5 | Nam et ego ipse, quem misericordia Domini afflixit lecto, etiam cum temporalis vitae dispendio, negotia vestra libentissime portarem in humeris meis, dum pax reformaretur terris et populis, quos vestro regimini commisit Dominus. Spero autem quod quanto libentius acquiesco, et semper acquievi voluntati vestrae, tanto si placet benignius condescendetis necessitati meae, et preces meas de remittendo cancellario, et promovendo negotio Exoniensis Ecclesiae facilius audietis, noveritisque pro certo quod id nullo modo peteremus, nisi illud crederemus esse Domino gratum, et vobis utile et honestum. |
| 6 | Audite si placet quod in isto tam affectuose postulamus articulo, fortasse nihil amplius petituri. |