Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXVIII.AD . . .
| 1 | Charitatis zelus accenditur in praelatis, quoties deprehendunt in moribus subiectorum, unde eis possit salutis dispendium imminere. Nos autem ex tuarum conceptione litterarum te decorem domus Domini desiderare confidimus, eique operi diligentiam praestiturum, ut in tua custodia mundi sint, qui ferunt vasa Domini, et ut Domino puritate actuum, et morum innocentia consecrentur, qui ei debent ex iniuncto sibi officio sibi subditos consecrare. Caeterum quod a nobis in rebus non ambiguis consilium exigere voluisti, humilitatis nota est, non ignorantiae argumentum. |
| 2 | Siquidem tua discretio non ignorat quid sacri canones statuant de continentia clericorum. Nam et Siricius papa alias in domo clericorum esse non patitur: nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicaena permisit. Eas autem tam ex decretis Symmachi, quam ex concilio Carthaginensi, variisque sanctionibus Romanorum pontificum facile est colligere, ut hae solae videantur admitti, a quibus aut natura, aut reverentia morum, aut honesta causa, qualis est miseratio, in afflictis et corpore debilitatis omnem sinistrae opinionis maculam demit: et licet plerique canones matrem, sororem, aviam, amitam, materteram, neptes, domesticamque familiam et personas quas conciliant primi gradus affinitatis, ex cohabitatione noluit esse suspectas. |
| 3 | Beatus tamen Augustinus nec cum sorore clericum habitare consensit, eo quod cum sororibus interdum cohabitent non sorores, ubi, sicut ait ethnicus. Cognato poterit nomine culpa tegi. Ex his ergo qualiter tibi agendum sit, cum Reniero, quem cum quadam quondam fornicaria sua sub paterni famulitii imagine habitare scripsisti, tua discretio poterit, habita ratione personarum facilius moderari, quam nos quibus personae ignotae sunt, et opinio personarum. |
| 4 | Neque enim quia cohabitant, eosdem fornicari consequens est, cum possint, Domino propitiante, non esse quod fuerunt, et erratus praecedentes delere poenitentia subsequenti. Verum si personae suspectae sunt, ad legitimam purgationem urgeri possunt: demumque poena et absolutio consequetur, cum innocentia eorum in iudicio apparuerit, aut reatus. |
| 5 | Quod autem de iuramento, quod secundum consuetudinem Lincolniensis ecclesiae praestatur ab his qui ordinantur, adiecisti, non damnamus, quod a Patribus qui in ea praecesserunt ecclesia meliores nobis, admissum est, nec approbamus quidem, cum ex eo liqueat maxime causam periculi natam esse, et facilem materiam gravius delinquendi. |
| 6 | Non itaque quod peccatum sit vovere sublimia, sed quia humana infirmitas 'nititur in vetitum semper (Ovid. Am. III, IV, 17),' et quod non licet, etiam cum acerbissime urit, acceptat: sic et lege data subintravit et culpa, factumque, ut ait Apostolus, supra modum peccans peccatum, cum illicitorum prohibitioni datae legis accessit praevaricatio. |
| 7 | Viderint auctores et fautores iuramenti, quid fecerint. Utinam cesset praevaricatio, castitasque servetur, ut non ex delinquentium, praesidentiumque consensu, suscipiat vires peccatum, et negligentia vel malitia incrementum! De illo autem sacerdote, qui in fornicariae abusum Ecclesiae bona dilapidans, sanctuarii contemnit curam, caliceque inhabili et inepto, redemptionis nostrae indigne et periculose tractavit pretium: hoc praecipimus, ut eum severitate canonica corripias, ut in poena unius multorum corrigantur errores. |
| 8 | Sit itaque sollicitudinis tuae attentius providere, ut in omnibus ecclesiis tibi commissis, pro facultatibus earum non modo argentei calices instaurentur, sed vestimenta, et omnia utensilia sacri ministerii sic reparentur, ut modo possit honeste Domino ministrari. In hac autem parte, non monachis, non canonicis, non alicui omnino personae parcas, quin Domino de bonis suis honoris primitiae persolvantur, et plane quisque sicut Dominum diligit, et animam suam, sic commissam sibi honorabit ecclesiam. Lincolniensis vero sacerdos, si in iudicio culpae, quae in eum impingitur, obnoxius apparuerit, et quod illa quae ei pepererat, sine confessionis aut communionis participatione decesserit, et deinde, ut Christianam haberet sepulturam, in Ecclesia fecerit purificari, tam diu secundum statuta Patrum ordinis sui administratione privetur donec ipsum condigna poenitentia, quantum ad humanum spectat examen, constet veniam meruisse. |
| 9 | Sed et capellanus eius eidem poenae subiaceat, nisi suam condigne valeat innocentiam declarare. Eoque, si purgatio praestanda est, magis videtur hic onerandus, quo minus meruit habere fidei, dum confessioni propriae visus est reluctari. Et quidem eius est mortuum solvere et ligare qui solus potest mortuos suscitare, et qui potestatis huius arbitrium discipulis contulit super terram, hanc speciali privilegio divinae maiestatis in coelis retinuit dignitatem. |
| 10 | Caeterum, dilecte in Domino fili, ea cautelae diligentia versare in talibus, ut videri non possis sitire pecuniam delinquentium, sed, quod pastorem decet, quaerere salutem animarum. Nosti siquidem quod et saeculi leges eos acerbissime puniunt, lege Iulia repetundarum, qui in faciendis ex officio, vel non faciendis, sordidum sectantur lucrum. |
| 11 | Sed et canones praelatis omnibus ordinis et officii sui periculum infligunt, qui interdictum subiectis officium pretio accepto aut promisso restituunt. Ergo ut in tua sedulitate glorificetur Deus, et tuum ministerium honoretur, excute manus tuas a sordibus et calumniis, ne officium iudicis, quod tibi a Domino commissum est, negotiationis species videatur. |