Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXVII.AD . . .
| 1 | Ex testimonio vestro accepimus, quia latrix praesentium, a clerico, cui matrimonio iuncta erat, derelicta alteri nupsit, et ex eo suscepit liberos. Clericus vero peregre moratus in sacerdotem promotus est, reversusque, uxore, quam duxerat, contempta, coepit in sacerdotii ordine ministrare. Cum vero tam ex eorum confessione, quam ex legitima testium assertione constet, ipsam cum clerico matrimonium contraxisse, planum est quia secundo marito deinceps adhaerere non potest. Quod enim clericus se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse asserit, cum hoc probari nequeat, eatenus proficit, ut indignus censeatur ordine quem contempsit, nec permittatur in eo ministrare, quem coniugatus illicita usurpatione praesumpsit. |
| 2 | Siquidem constat cum ex multis, tum ex secundo concilio Toletano, quod eos qui ad subdiaconatum accedunt, oportet continentiam profiteri. Itemque ex concilio Arelatensi liquet, quia assumi aliquem coniugatorum ad sacerdotium non oportet, nisi fuerit praemissa conversio; unde nisi uxor continentiam quam vovere vult praeeligeret, procul dubio priori viro restituenda esset, ipseque sacerdotii administratione privatus, corporis sui potestatem iuxta sanctum Apostolum indulgeret uxori. |
| 3 | Hoc enim et beatus Eugenius in causa simili diffinivit, ut qui relicta uxore ad presbyteratum accesserat, avulsus ab altari rediret ad officium coniugale, quoad uxor vellet continentiam profiteri. Nunc autem, quia clericus in ordinatione continentiam vovit, et uxor votum mariti ob amorem castitatis, et spem poenitentiae fructuosae, ratum habet et gratum, imminet utrique necessitas continendi, et sacerdoti ad praesens praeclusa est licentia ministrandi. |
| 4 | Qui enim ad presbyteratum accessit, votum continentiae dissimulare non potest, cum illud aut expressum, aut tacitum, etiam diaconorum ordinationi ex decreto Martini papae doceatur incertum. Ait enim: Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate manere non posse, hic non ordinetur. |
| 5 | Quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, sit alienus a ministerio, et vacet a clero. Consonat huic et Leo, tuba coelestis, qui subdiaconibus carnale interdicit connubium, et omnibus sacris ordinibus sincerissimam castimoniae indicit puritatem. Erunt igitur hi perpetuo coniuges, etiam separati, et in coniugio positi, tanquam coniugium non habentes, manebuntque, arcente se voto continentiae, cui obligati sunt, perpetuo singulares. Quod si ad opus carnalis commercii forte redierint, si quidem secum, voti fracti, si cum aliis, adulterii reatum incurrent. |
| 6 | Nec in eo iuvatur praesumptio sacerdotis, quod ab ipso iusiurandum, ut se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse doceret, ex abundanti accepistis, cum hoc solus asseruerit, et postmodum in praesentia domini Cicestrensis, ut scribitis, se deierasse confessus sit; ut nec dicenti fides habenda sit, nec neganti, nisi ut confessio ipsius contra se eumdem sufficiat condemnare. Si enim subdiaconus erat, puniendus est contemptor ordinis; si non erat, aeque plectendus est coniugalis fidei violator, eo quidem magis quo secundis nuptiis, si tamen nuptiae sunt dicendae, causam visus est praestitisse. Ut enim ait B. Augustinus in libro De adulterinis coniugiis: 'Si tu abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuae imputabitur abstinentiae. |
| 7 | ' Quid ergo, si deseris? quid si decennio aut amplius peregrinaris? quid si revertens, caelibem vitam, ignara coniuge, simulas, vel in alterius transis amplexus? proinde tota fere culpa videtur esse presbyteri, mulieris aeque levis, nisi quatenus consensu secundo, ex quo primum virum superesse cognovit, secundi viri quidem aut omnino nulla, aut certe minima, nisi et ipse forte prioris matrimonii conscius fuerit. |
| 8 | Quia ergo secundae quae visae sunt non fuerunt nuptiae, maritus posterior si continere non potest, aut non vult, quod forte magis expediret propter liberos, quam voluerit ducat, tantum in Domino. Presbyter vero, qui causam dedit dissidio, ad restitutionem dotis tenetur uxori, praesertim cum in praesentia vestra, in verbo veritatis, quod omni stipulationi praevalet, in ore sacerdotis se aestimationem illius promiserit redditurum. |
| 9 | Si quid autem sincerius et utilius a Domino charitati vestrae illuxerit, ex officio vestro illud explete. Nos enim ista consulendo praescripsimus, sine praeiudicio sententiae sanioris, episcopo Lincolniensi. Presbyter, quem cum latrice praesentium constat matrimonium contraxisse, quia adulterii causam dedit, et uxore relicta, sacerdotium usurpavit, arcendus est a ministerio quod praesumpsit, cum uxor eius continentiam elegerit. |
| 10 | Illicitum est presbytero redire ad nuptias quas contempsit. Continentiae siquidem votum sacris ordinibus aut expressum, aut tacite insertum est, nec prodest presbytero, quod se tempore continentiae subdiaconum fuisse iuravit solus, praesente et petente domino Wigornensi, cum idem disquirente episcopo Cicestrensi se deierasse confessus sit. |
| 11 | Profecto si subdiaconus contraxit matrimonium, ordine contempto et temerato sacerdotio indignus est: si acolythus, aeque contempto sacerdotio indignus est, et praesumpto; caeterum qui dissidio causam dedit ad restitutionem dotis tenetur uxori, praesertim cum, in praesentia Wigorniensis episcopi se iuramento obligaverit. |
| 12 | Praecipimus itaque, ut ipsum compellatis restituere, quod in aestimatione dotis promisit in praesentia domini Wigorniensis aut amplius, quantum ratio exegerit, si ad hoc eius suppetunt facultates. |