monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4 > 18 > 4 > 81 > 16 > 66
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXV.AD EPISCOPOS ANGLIAE . <<<     >>> EPISTULA LXVII.AD . . .

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXVI.AD REGEM HENRICUM.

1 Ex litteris, quas mihi vestra serenitas destinavit, planum est prudentiam vestram suggestione malignantium adversus innocentiam meam fuisse circumventam. Siquidem illi, quos vestros parochianos esse asseritis, a domino archiepiscopo per decanos, et alios officiales suos saepe citati sunt, et cum in sua contumacia pertinaces semper invenirentur, tandem denuntiatum est eis sub interminatione anathematis, ut copiam sui in synodo facerent.
2 Illis itaque absentibus, imo potius se contumaciter absentantibus, praesentes fuerunt officiales archidiaconi per quos illi saepissime citati fuerant. Cum autem per eos, et de citationibus, et de contumaci responsione absentantium constitisset, rem ad consultationem domini archiepiscopi, licet synodus aliud suaderet, credidi referendam.
3 Mihi namque fere tota synodus reluctabatur, et nonnulli detrahebant, dicentes me dissimulare iustitiam Cantuariensis Ecclesiae, et domini archiepiscopi, ob favorem vestrum, qui accepto tempore languoris eius, ex insperato in ipsum insurgere decrevistis, et Cantuariensis Ecclesiae terminos ingredi, et eam his quae centum annis possedit mutilare.
4 Stupebant autem omnes super tanti ausus pertinacia impunita. Cum autem quinque aut septem interiacentes parochiae, ut aiunt, oculatae fidei, manifestent fundum, de quo agitur, nullo modo ad Cistrensem Ecclesiam pertinere: erant quoque praesentes clerici, qui sibi vim et atroces iniurias illatas querebantur, et vicinis constabat omnibus, quod eisdem parochianis sacerdotes nostri per totum annum omnia divina ministrant.
5 Haec et multo plura ad dominum archiepiscopum, et pro parte, me invito, prolata sunt, adeoque undique conclamatum, ut et ego de dilatione nonnullam suspicionem contraherem. Praecepi ergo ut contumaces parochianos suos vestros, sicut decanus et synodus suadebat, anathemati subiugaret. Ego vero die sequenti hoc illi decano, caeteris audientibus, sicut iniunctum fuerat denuntiavi.
6 Et haec est illa mea sententia, quam ex ignorantia iuris processisse vestra discretio deprehendit et reprehendit. Me si quidem sermone et scientia fateor imperitum, et qui nunc sufficio intueri quidquid volueritis impugnare. Nam ad hoc quis idoneus? Sed nescio an ex vestra prudentia istud processerit, quod illi, qui semper nostrae fuerunt iurisdictioni subiecti, concipientes spiritum sapientiae grandioris, [ad] vocationes illius, cui, etsi non episcopali iure, tamen metropolitico subiecti fuerunt, dedignati sunt facere copiam sui, vel ad haec ut fori praescriptione uterentur. Scio enim haec ex alto processisse consilio. Non tamen haec allego ad excusationem mei, si me esse in culpa pronuntiaveritis, quia malo a vobis veniam postulare, quam uti rationibus iuris, et allegare mandatum Domini, et necessitatem obsequendi.
7 Ad reliqua seorsim respondebitur: consulo tamen ut Dominum meum ante concilium videatis.
Ioannes Saresberiensis HOME