monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXIII.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA LXV.AD EPISCOPOS ANGLIAE .

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXIV.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXIV [Epistolae 64 et 65 in editione Parisiensi, cum praecedenti 64 coniunctae, ex tribus unam efficiunt; in ms. Cantabrigiensi separatim habentur.].AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXIV.AD EUMDEM.

1 Nunquam satisfiet in carne desiderio meo, nisi desideratissimam faciem vestram mihi in carne videre contigerit. Dimittet tum in pace servulum suum Christus, si antequam egrediar a patientiae labore ad pacem, filium pacis mihi videre dederit christum Domini. Det mihi Christus videre christum suum, et exinde morti properanti gratulabundus occurram.
1 Amor fiduciam parit, et apud eum quem ardenter amat, fiducialius agere consuevit. Quo autem affectu vos semper amaverim, operibus quam verbis ostendere, semper honestius et utilius reputavi, cum tamen pro voto nunquam affectum implere potuerim. Qui omnia novit mihi conscius est, quod devotio, quam in vos habui, vires meas semper excessit.
1 Anglorum regi.
2 Exspecto in spe ista, et crebris apud me dico suspiriis: Nunquid non dabit mihi Christus meus, ut videam, quem desideranti dedit inungere christum? Nunquid non videbo filium dexterae a laboribus temperantem, temperantem a periculis, antequam moriar? Est mihi domi adhuc thesaurus incomparabilis, thesaurus paternae benedictionis, quem vobis reservo, si ad patrem agentem in extremis maiestas vestra dignetur accedere. Constitui vos in caput gentium, matris vestrae pedibus vestris subieci filios, et adhuc quidem de promptuario gratiae plenioris, dum audiatis vocationem Patris, adiicietur vobis de rore coeli desuper, et de pinguedine terrae benedictio cumulata. Quod si redire non licet, vel non placet, thesaurum hunc vobis restituendum ab Ecclesia, fidei ipsius commendo, et vos commendavi, et ipsam vobis esse desiderio commendatam.
2 Spero itaque quod et maiestas vestra in affectu dulcedinis condescendet mihi et parvulis meis. Et quidem omnes alumnos meos me pridem vobis memini commendasse. Nunc autem eum vobis commendo prae caeteris, qui in obsequio meo prae caeteris laboravit, et minimum accepit de manu mea, cum sinceritate fidei et exhibitione operis meruerit plurimum.
2 In eo maxime viget et proficit gloria principis Christiani, si pium Domino, a quo omnis principatus est, impendit famulatum, eique pacis, exsultationis et gloriae perpetuatur haereditas, qui procellas componit Ecclesiae laborantis, et fideli, et felici procurat obsequio, ut exsultans sponsa cupitis sponsi queat amplexibus inhaerere. In se vero provocat omnipotentem manum Altissimi, qui naufragium Christi pleno miserationis affectu non excipit, qui Ecclesiae collisiones aut operatur, aut negligit, et abutens potestate concessa, consensu fovet malitiam quam non reprimit aut exstinguit.
3 Mater vestra est, sponsa Christi est, et quovis gloriosior, et potentior principatu, nec adversus eam portae inferi praevalebunt. Accepit a Christo suo, ut illuc, quos decreverit, nullo prohibente, intrudat, et inde quos voluerit potenter eiiciat. Si vultis, imo quia vultis Christum habere propitium, sponsam eius quae est Ecclesia, cuius et ipse caput est, illa enim capitis corpus, studeatis habere propitiam.
3 Ad pedes ergo clementiae vestrae provolvor, quanta possum devotione supplicans, ut eum commendatum habeatis, ipsique meum defectum suppleat benignitas vestra, et cum me amiserit, ei pro me serenitas vestra, si placet, respondeat in affectu dulcedinis, et consolatione patris amissi. Is est Ioannes de Sar. quem utique alii commendarem, si alium inter amicos et dominos haberem potiorem.
3 Collisio siquidem populorum, et indubitata regnorum subversio, et fomes schismatis est praedamnati a Domino, et iam iam labentis indicium principatus. Speramus autem in Patre misericordiarum, auctore consolationum, quod thronus vester benedictione perpetua solidabitur, et quod filii vestri, et filii filiorum solium regni, quod ab eo accepistis, et salubri administratione disponitis, feliciter haereditabunt, cum in subditis vestris tantam, ipso propitio, invenerimus concordiae unitatem, ut fidem eorum in petra Ecclesiae solidatam esse, fidelissimis et manifestissimis constet indiciis.
4 Nam cui deest gratia Ecclesiae, tota creatrix Trinitas adversatur.
4 Cum enim ex mandato vestro Anglorum convenisset Ecclesia, proposita est in auribus sapientium quaestio, super qua fidei vestrae sinceritas, ut oportuit, optimates regni vestri dignata est consultare. Lecta sunt hinc inde plurima quibus pars alterutra sententiam suam tueri poterat, vel errorem. Deinde in medium prolata est norma fidei, regula gerendorum quae in Patrum sanctionibus invenitur, ut sic innotesceret universis, utrius causae facies ei commodius posset aptari, adeoque propitiante Patre misericordiarum, processum est, ut ex assertionibus partium veritas eluceret, cum et testes ab insperato procedentes, apud nos causam veritatis instruxerint, et nefanda schismatici opera praeconante fama publicarentur. Itaque, secundum ea quae proposita sunt, non quidem iudicatum est, quia nec licuit, non statutum aliquid in praeiudicium regiae maiestatis, quia nec debuit; sed, quod licuit, quod debuit, quod iussio maiestatis vestrae exegit, consilium, Domino teste et iudice, formatum est, quod fidelis prudentia subditorum vero principi dictare debuerat non rogata: illud quoque ut prima, sicut iustum est, vobis gratia debeatur, et operis gloria consummati, prout praecepistis, sine omni publicatione in libris conscientiae signari fecimus, quos vobis a latoribus praesentium magistro Bartholomaeo archidiacono, et Willelmo de Ver capellano nostro, iussimus aperiri. Nam praedictus archidiaconus scrutiniis et deliberationibus interfuit universis, et vota singulorum, et omnium exploravit nobiscum.
5 Suggerunt vobis filii saeculi huius, ut Ecclesiae minuatis auctoritatem, ut vobis regia dignitas augeatur. Certe vestram impugnant maiestatem, et indignationem Domini procurant, quicunque sunt illi. Ipse est qui dilatavit terminos vestros, ipse qui vestram provexit gloriam. Omnino iniquum est si vos benefactoris vestri et Domini gloriam contrahatis, poena dignum est, et procul dubio poena acerbissima punietur, imo Domino propitio non punietur, quia, ipso propitiante, non fiet.
5 Et quae accipietis ab eo, de nostro pectore processisse non dubitetis. Eos vobis commendamus, rogantes attentius, ut personas eorum, si placet, commendatas habeatis, et nostras, quae in manibus sunt eorum, petitiones, benigne admittatis,
6 Convenit vos sponsus Ecclesiae per os meum, convenit pastor omnium, princeps apostolorum Petrus, rogantes attentius, ut si eos principatus vestri habere vultis patronos et adiutores, pastorem in Ecclesia Exoniensi secundum Dominum velitis ordinari, et eamdem de tanto naufragio eripere studeatis. Prima omnium est, cui prospexistis in regno.
7 Attendat, si placet, dignatio vestra quid sit exinde consecuta. Nostis quos exclusit ab Ecclesia, qui et columbarum venditores eiecit, et absit ut quisquam introeat, quem Christus exclusit! Sponsorem me pro Petro constituo, quia honor quem ei exhibebitis, vobis etiam in praesenti centuplata mercede rependet. Ad haec si moram feceritis longiorem, vel archidiaconum meum, si cum indemnitate vestra fieri potest, mihi remitti quaeso.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXIII.AD EUMDEM. <<<     >>> EPISTULA LXV.AD EPISCOPOS ANGLIAE .
monumenta.ch > Petrus Alphonsi > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 64