monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXII.AD REGEM HENRICUM. <<<     >>> EPISTULA LXIV.AD EUMDEM.

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA LXIII.AD EUMDEM.

1 Regi Anglorum.
2 Qui non spernit pauperum preces, misericors et miserator Dominus Ecclesiae suae gemitus exaudivit, et per gratiam suam vobis restituit pacem, quam possitis, ut oportet restituere subditis vestris. Iustum enim est, ut sint consolationum participes qui contriti sunt in laboribus vestris, et qui facultates, corpora, animas, vestrum exposuerunt ad libitum, vobiscum, vel ad modicum valeant respirare, ut vestris postmodum obsequiis sint, cum opus fuerit, aptiores.
3 Caeterum, quia in absentia vestra, nec spes quietis est coaetaneis nostris, vultum vestrum desiderat universa terra, rogat Dominum, in cuius manu corda sunt regum, ut vobis veram pacem, et sibi vestram gratiam largiatur, et ut in regno vestro ad consolationem et utilitatem cleri et populi, placeat amplius commanere; eos qui pro vobis orant, audire consuevit Altissimus, et hanc ipsam petitionem humilium acceptam esse confidimus apud eum.
4 Supplicamus itaque maiestati vestrae, ut vobis placeat, quod placere Domino arbitramur, et ut redeatis ad peculiarem populum vestrum, pro cuius necessitate et precibus pacem vobis a Domino credimus undique reformatam. Moveat vos devotio populi, moveat affectus liberorum, a quorum aspectu vix rigidissimus parens posset tandiu oculos continere: fides moveat coniugalis, moveat amoenitas locorum, et affluentia deliciarum, quas non sufficimus enarrare: et ne propriam praetereamus causam, moveat animum vestrum desolatio mea, qui prae aetate et aegritudine desideratum adventum vestrum diu non potero exspectare.
5 Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, recessum minatur spiritus, haeret tamen membris in desiderio et spe adventus vestri, exspectat quidem et sperat, et interim aurem surdam praestat vocanti naturae, et recusat oculos claudere nisi praevisa facie vestra. Summa itaque precum et desiderii mei est, ut, quam cito opportune redire poteritis, redeatis.
6 Praeterea fama est quod imperator per cancellarium suum, vos in apostolicum suum, qualiscunque sit causa eius, nititur inclinare, sed Domino protegente animum vestrum, Deum cuilibet homini praeferetis. Scitis quia: Maledictus est omnis qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum [Ier. XVII]. Et quidem in rebus tam arduis et tam periculosis tutius est differre in tempus, quam ante tempus praecipitare consensum. Super hoc autem, et quibusdam aliis, vestro vel saltem archidiaconi mei consilio et praesenti colloquio plurimum indigerem.
Ioannes Saresberiensis HOME